monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 3
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 12, II. <<<    

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 12, III.

1 Impletis autem beatus Aemilianus diebus vitae suae, et circiter nonagenaria aetate egrediens a corpore, Brachionem reliquit haeredem (An. 538).2 Hic stabilito monasterio, obtinuit a Ranichilde, Sigivaldi memorati filia, multa terrarum spatia, quae ad hoc monasterium dereliquit; erat enim saltus ex domo Vindiacensi.3 Hic vero de hoc egressus monasterio, Turonis venit, ibique aedificatis oratoriis, duo monasteria congregavit.4 Quodam autem tempore advenientes homines peregrini reliquias sanctorum detulerunt secum, quas super altare basilicae sancti Martini Turonis locaverunt, quasi in crastinum profecturi. Adfuit ei [Bal., eis] Bracchio abba, qui vigilans in basilica, circa medium fere noctis vidit quasi globum ignis immensi de sanctis pignoribus emicare, et usque ad templi cameram cum lumine magno conscendere.5 Quod non est dubium aliquid fuisse divinum: nulli tamen de astantibus aliis, nisi illi tantum fuit ostensum.6 Post haec autem regressus est Arvernum ad prius monasterium, in quo per quinque annos inhabitans, venit Turonis, stabilitisque abbatibus in monasteriis supradictis, Arvernum regressus est.7 Cumque ad priorem cellulam resideret, in monasterium Manatense, quod per incuriam abbatis intepuerat, ordinatur, ut scilicet eius studio congregatio ipsa canonice regeretur.8 Erat enim castissimae conversationis, sed et alios strenue distringebat castam agere vitam.9 Qui erat suavis colloquio, et blandus affectu; in transgressoribus vero regulae ita severus habebatur, ut aliquoties putaretur esse crudelis: in ieiuniis vigiliisque et charitate perfectum reddiderat virum.10 Cumque tempus migrationis appropinquaret, vidit in visu, sicut ipse beato Avito episcopo retulit, ductum se ad aethera in praesentiam Domini, ibique cherubin ac seraphin obumbrare maiestatem Domini, et Esaiam prophetam, extenso volumine, verba quae vaticinaturus erat intimare, turbam circumstantem angelorum in laudem Dei sedentis super aethera clamare.11 Dumque hoc attonitus spectaret, expergefactus, somniumque suum attente discutiens, ut finem vitae suae, Domino revelante, cognosceret, dicit abbati quem in priorem statuerat in monasterio: Locus ille secus fluvium, in quo oratiorium facere computabam, iucundus est valde.12 Ideo rogo ut quod ego volui tu expleas, atque illuc ossa mea transferre non abnuas. Quo migrante (An. 576, 9 Feb.), et in oratorio prioris cellulae sepulto, cum abbas iniunctum cuperet opus explere, nutu Dei et calces coctos antiquitus, et fundamentum in ea mensura quam ipse ponere cogitabat, nactus est, perfectoque aedificio, detexit abbatis sepulcrum.13 Quo patefacto, reperit corpusculum illaesum, ut putaretur ante diem alterum fuisse defunctum; et sic cum gaudio, prosequente caterva monachorum quam ipse edocuerat, in locum illum post duos annos translatus est.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.84 bnf1712.142 bnf2204.154

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik