monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 2
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 12, I. <<< >>> III.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 12, II.
1 Erat autem tunc temporis apud Arvernam urbem Sigivaldus magna potentia praeditus, in cuius servitio erat adolescens quidam, nomine Bracchio, quod in eorum lingua interpretatur Ursi catulus.2 Hunc antedictus vir ad capessendam porcorum silvestrium venationem delegerat, ibatque cum ingenti molossorum turba, circuiens silvas, et si quid cepisset domino deferebat.3 Quadam vero die dum suem immensi corporis cum hac latrantium turba prosequeretur, sus intra septa, quae circa cellulam erant Sancti, ingreditur: prosequens vero canum turba cum latratu, usque ad aditum accessit vestibuli, moxque in suis haesit vestigiis, nec ingredi est permissa post suem.4 Quod cernens Bracchio, et coelitus haec evenisse admirans, ad cellulam Sancti se confert, viditque suem ante ostium stantem nihil penitus formidantem.5 Consalutatus autem ac osculatus a sene, invitatur ad residendum.6 Quibus consedentibus, ait senex: Video te, fili dilectissime, in grandi elegantia compositum, et sequi ea quae magis detrimentum animae praeparant quam salutem.7 Relinque, quaeso, terrenum dominum, et sequere Deum verum, coeli terraeque factorem, cuius nutu omnia gubernantur, cuius imperio cuncta subduntur, cuius maiestate ipsa quam cernis bestia astat intrepida.8 Non te tumidum faciat, aut extollat potentia domini tui, quae nihil est.9 Sic enim ait Paulus apostolus: Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31).10 Et alibi: Si hominibus placerem, Christi servus non essem (Gal. I, 10).11 Subde te eius servitio, qui ait: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI, 28): Ipse enim est Dominus, cuius onus leve est, cuius iugum suave est (Ibid., 30), cuius cultus et tribuit praesentia, et vitam largitur aeternam.12 Sic enim ait: Si quis renuntiaverit omnibus quae possidet, centuplum accipiet, et insuper vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29).13 Haec et his similia sene viriliter disserente, sus illaesus silvas petiit, puerque discessit ab eo non sine grandi admiratione, quod aprum quem inchoaverat sequi ferum, in conspectu senis mansuetum astare videbat ut agnum.14 Plurima igitur animo tractans, ac multa secum revolvens, quid ageret, quidve faceret; utrum saeculum relinqueret, an saeculo deserviret; tandem compunctus a divina pietate, et credo sancti Aemiliani oratione, aditum quaerere coepit occulte, qualiter clericus esse posset, quia publice propter terrenum dominum non audebat.15 Tamen cum esset adhuc laicus, in nocte bis aut ter de stratu suo consurgens, terrae prostratus orationem fundebat ad Dominum.16 Nesciebat tamen quid caneret, quia litteras ignorabat.17 Videns autem saepius in oratorio litteras super iconicas apostolorum reliquorumque sanctorum esse conscriptas, exemplavit eas in codice.18 Cumque ad occursum domini sui clerici vel abbates assidue convenirent, hic ex iunioribus quem primum potuisset accersire, secretius interrogabat nomina litterarum, et ob [Bal., ab] hoc eas intelligere coepit: antea autem, inspirante Domino, et legit et scripsit, quam litterarum seriem cognovisset, Exin, mortuo Sigivaldo, ad antedictum senem properat, et cum eodem duos vel tres annos faciens, Psalterium memoriae commendavit.19 Quem eius germanus plerumque interficere voluit, quod nollet matrimonio copulari.20 Dehinc monachi ad eos additi sunt.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.82 bnf1712.141 bnf2204.154
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik