monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 12, . . . <<<     >>> II.

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 12, I.

1 Hic igitur, relictis parentibus ac facultate propria, eremi deserta petivit, et se intra secreta silvarum Ponticiacensium Arverni territorii abdidit, in qua decisa silva modicum deplanans campum, rastro ipsam effodiens humum, vitae eliciebat alimentum.2 Habebat et hortum parvulum, quem aqua superveniente rigabat, de quo olus ad refectionem nullo impinguatum adipe praesumebat: solatium vero absque Dei adiutorio nullum habens, cohabitatores enim bestiae avesque illi [Ed., illic] erant, quae ad eum quotidie tanquam ad Dei famulum confluebant.3 Vacabat autem ieiuniis et orationi, nec eum ab hac causa ulli mundanae sollicitudinis occasio impedire poterat, quia praeter Deum aliud nihil habebat.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.81 bnf1712.141 bnf2204.153

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik