monumenta.ch > Gregorius Turonensis > . . .
>>> Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 12, I.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 12, . . .
1 Quantum disciplina coelestis se custodientibus praebeat, quantumque non custodita negligentibus irrogare debeat, per os Psalmographi Spiritus sanctus pandit: Apprehendite, inquit, disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis a via iusta (Psal. II, 12).2 De bonis autem Salomon ait: Disciplina pacis erit super eum (Isai. LIII, 5).3 Disciplina ergo haec timorem Domini facit, timor autem Domini initium sapientiae praebet, sapientia vero diligere Deum docet: dilectio autem [Al., enim] Dei hominem a terrenis sublevat, ad coelos evocat, paradiso locat, in quo felicium animae ex illius vitis vitalis sumpto vini novi liquore epulantur in regno Dei.4 Desiderare ergo oportebat homines huius vitis haurire mysterium, ut accedere valerent ad illum tam iucundae habitationis amoenissimum locum.5 Quod si istae quas nunc cernimus vites, quae, per traduces extensae, emissis palmitibus pampino intextae, dependentibus uvis, amoena nos contemplatione laetificant, dum non solum proferunt copiam fructuum, verum etiam opportuno nos umbraculo protegunt igniti solis ab aestu, quas scimus post assumptum fructum temporis legitimi deciduis foliis quasi aridas reddi; quanto magis illa desiderare debemus, quae nullo fine deficiunt; neque ullo tentationis aestu marcescunt: ubi, spe praeterita, res ipsa quae sperabatur et tenetur, et fruitur.6 Haec multi desiderantes non modo facultates proprias reliquerunt, verum etiam deserta quaeque et inculta aggressi sunt, ut sitim huius desiderii solitariae ac remotioris orationis patrocinio [Al., solatio] lacrymarumque fluento restinguerent: sicut nunc beatus Aemilianus, novus nostris temporibus eremita, fecisse probatur.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.80 bnf1712.141 bnf2204.153
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik