monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 3
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 11, II. <<<
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 11, III.
1 Accessimus autem et nos ad locum cum beato Avito episcopo, et omnia quae narravimus, quaedam ab ipso relata cognovimus, quaedam oculis propriis inspeximus.2 A memorato autem pontifice diaconatus ac presbyterii sortitus est gradum: multa populo diversis vexato morbis remedia contulit.3 Nulli tamen cellulam egressus se praebuit contemplandum, nisi tantum per fenestellam extendens manum salutare signaculum imponebat, et si a quoquam visitatus fuisset, ad hanc accedens speculam orationem colloquiumque praebebat.4 Denique in hac religione cursum vitae consummans, aevi anno 50, ut opinor, migravit ad Dominum.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.80 bnf1712.141 bnf2204.153