monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 2
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 11, I. <<<     >>> III.

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 11, II.

1 Erat enim assiduus in opere Dei, nec vacabat ad aliud, nisi aut legeret aliquid, aut oraret: etiam cum parumper cibi caperet, sempter orabat.2 Sumebat interdum piscem de flumine, raro quidem, sed cum voluisset, opitulante Domino, confestim aderat.3 Cibum panis non aliunde sumebat, nisi qui de monasterio mittebatur: si quis vero devotorum panes detulisset aut vinum, id in cibos deputabatur egentium, in illorum duntaxat qui ab eo aut signum salutare suscipere, aut infirmitatum remedia sumere flagitabant: scilicet ut quos per orationem saluti dabat, etiam cibi refectione foveret, illud Domini recolens, quod in Evangelio de turbis quas a diversorum morborum contagio sanaverat dixit: Dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in via (Matth. XV, 32.).4 Sed nec illud beneficium occuli arbitror, quod ei in loco illo divina pietas est fargita.5 Nam cum a profundo vallis illius, quasi per stadia decem aqua deferretur, oravit ad Dominum, ut ei in ipso cellulae suae habitaculo fontis venam ostenderet.6 Sed non defuit virtus illa coelestis, quae quondam sitientibus populis aquas produxit a silice.7 Statim igitur ad huius orationem gutta laticis a caute prorumpens, coepit solum stillis frequentibus irrigare: at ille munus coeleste congaudens, concavum in lapide parvulum in modum cisternae faciens, tenentem quasi congia [Ed., condia] duo, lymphas divinitus sibi indultas suscipiebat, de quibus tantum ei ministrabatur per dies singulos, quantum ipsi pueroque sufficeret, qui ei minister fuerat datus.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.79 bnf1712.140 bnf2204.153

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik