monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 4
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 10, III. <<<
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 10, IV.
1 Idem cum plerumque transitum suum fratribus praediceret, quadam die tactus a febre, dicit suis: Ite ad Felicem episcopum, et nuntiate ei discessum meum, dicentes: Frater tuus Friardus dixit: Ecce, consummato cursu vitae huius, de hoc mundo absolvor, et ut sis certior de hoc verbo, die Dominica transitum accipio, et vado ad requiem quam mihi promisit Rex aeternus Deus.2 Veni, obsecro, et videam te prius quam obeam.3 Cumque ille occasione nescio qua detineretur, mandatum misit, dicens: Rogo si fieri potest ut me modicum sustineas, donec, moris actionum dissolutis, ad te usque perveniam.4 Revertentibus vero nuntiis et ista dicentibus, cum iam lectulo decubaret, ait: Surgamus ergo, et sustineamus fratrem nostrum.5 O virum sanctitate ineffabilem! qui quanquam festinaret dissolvi, et cum Christo esse, non tamen oblitus charitatem, obtinuit apud Dominum adhuc ecce in mundo, ut fratrem cerneret spiritali intuitu.6 Sed nec illum infimi reor fuisse meriti, cuius adventu Dominus huius sancti dilatare dignatus est dies.7 De qua tarditate accepto nuntio, protinus quiescente febre, sanus surrexit a lectulo.8 Post multum vero tempus, adveniente episcopo, a febre corripitur, ingressumque ad se salutat et osculatur, dicens: Grandes mihi moras de itinere debito facis, o sancte sacerdos! Quibus vigilantibus, nocte, quae erat Dominica, mane facto, tradidit spiritum.9 Quo emisso, mox omnis cellula ab odore suavitatis repleta tota contremuit; unde indubitatum est angelicam ibidem adfuisse virtutem, quae Sancti meritum signans, cellulam divinis faceret aromatibus effragrare: cuius gloriosum corpus sacerdos ablutum recondit in tumulo, Christus animam suscepit in coelo, relinquens terrigenis exempla virtutum.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.75 bnf1712.139 bnf2204.151
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik