monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 3
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 10, II. <<< >>> IV.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 10, III.
1 Beatus vero Friardus, cum magnis virtutibus effulgeret, quadam vice effractum e vento ab arbore ramum, quem, ut ferunt, ipse inseruerat collegit, compositumque baculum sibi exinde, quem manu gereret, fecit.2 Post multum vero tempus iam arefactam virgam in terra plantavit, infusaque aqua saepius, baculus ille frondens emisit et poma, atque infra duos aut tres annos in magnam arboris proceritatem distentus excrevit.3 Quod cum grande miraculum populis cernentibus haberetur, et quotidie ad hanc visendam immanis turba conflueret, ut etiam ipsam remotionem insulae virtus prodita publicaret, Sanctus Dei, ne vanae gloriae labe subrueret, arborem arrepta securi succidit.4 Rursusque Sanctus alterius arboris ruinam cernens, quae acta venti violentia floribus plena corruerat, misericordia motus oravit, dicens: Ne pereat, quaeso, Domine, huius arbustae fructus, quae te iubente florum ornamenta produxit: sed potius a te incrementum reparationis indultum, fructuum adipisci mereatur effectum.5 Et haec dicens, accepta secure, amputata arboris columna, super radices quae adhuc haerebant, columnam ipsam in modum sudis fecit acutam, eamque terrae defixit.6 Mox ligatis sine radice ramis, ad pristinum restituta statum, flores qui aruerant viruerunt, ipso quoque anno haec arbor fructus cultori suo restituit.7 Credo ego de misericordia Dei, quod miraculum praesens exegit loqui, quia obtinere potuit hic oratione sua vitam mortuis a Domino impertiri, qui obtinuit arbores aridas in rediviva viriditate frondescere.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.74 bnf1712.139 bnf2204.151
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik