monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 2
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 10, I. <<< >>> III.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 10, II.
1 His et aliis virtutibus animatus, coepit intra secreta cordis tacitus cogitare dicens: Si crux Christi, et invocatio nominis eius, atque adiutorium postulatum ab eo tantam potentiam habet, ut aspera quaeque mundi devincat, periculosa obruat, tentationum atra depellat, et omnia quae sunt saeculi huius oblectamenta pro nihilo reputata fastidiat; quid mihi et mundo, nisi ut relictis omnibus quae eius sunt, in illius vacare solius debeam obsequiis, cuius nominis invocatione a periculis sum salvatus iniquis? Et egressus ab hospitiolo suo, oblitus parentes et patriam, eremum petiit, ne in saeculo habitanti impedimentum aliquod de oratione mundi sollicitudo conferret. Ipse quoque et abbas Sabaudus [Colb., Baudus], qui quondam regis Clotarii minister fuerat, poenitentiam accipientes, Vindunitensem Namnetici territori: insulam sunt aggressi: habebant autem secum et Secundellum diaconem.2 Abbas vero, ablata de aratro Domini manu, ab insula discedens ad monasterium rediit, nec multo post, occultis de causis, gladio est peremptus.3 Sanctus vero Friardus cum Secundello diacono in supradicta insula stetit immobilis.4 Habebat tamen uterque eorum propriam cellulam, sed procul a se positam.5 Cumque strenue in oratione persisterent, nocte Secundello diacono apparuit tentator in specie Domini, dicens: Ego sum Christus, quem quotidie deprecaris.6 Iam enim sanctus effectus es, et nomen tuum libro vitae cum reliquis sanctis meis ascripsi: egredere nunc ab hac insula et vade, fac sanitates in populos.7 His et ille illectus deceptionibus discessit ab insula, nec socio nuntiavit: tamen cum infirmis in nomine Christi manus imponeret, sanabantur.8 Regressus autem post multum tempus ad insulam, venit ad socium cum vana gloria, dicens: Abii enim extra insulam, et virtutes multas in populis feci.9 Cumque conterritus ille interrogaret quid hoc sibi vellet, cuncta quae gesserat simpliciter pandit.10 At senior obstupescens, suspiransque et lacrymans, ait: Vae nobis, in quantum audio a tentatore delusus es! Vade, age poenitentiam, ne ultra tibi praevaleant eius doli.11 Quod ille intelligens, et periisse se timens, cum fletu ad pedes eius prosternitur, rogans ut pro se Dominum deprecaretur.12 Vade, inquit, et pariter eius omnipotentiam pro salute animae tuae poscamus.13 Non est enim difficilis Dominus se confitentibus misereri, cum ipse per prophetam dicat: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11).14 Orantibus autem illis, advenit iterum tentator in simili specie ad Secundellum diaconem, dicens: Nonne praeceperam tibi, eo quod oves meae morbidae essent, et pastore indigerent, ut egredereris et visitares, atque opem sanitatis eis tribueres? Et ille: In veritate enim comperi quod seductor sis, neque te Deum credo, cuius te speciem mentiris habere.15 Tamen si Christus es, crucem tuam quam reliquisti ipsam ostende, et credam tibi.16 Cumque non ostenderet, diaconus crucem Domini in os eius faciens, confusus evanuit.17 Rursumque ad eum veniens cum multitudine daemonum, tanta eum caede mactavit, ut vix putaretur evadere, et discedens, nusquam comparuit.18 Idem postea diaconus in summa sanctitate perdurans, die debito defunctus est.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.72 bnf1712.138 bnf2204.150
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik