monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 10, . . . <<< >>> II.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 10, I.
1 Fuit igitur apud insulam Vindunittam urbis Namneticae vir egregiae sanctitatis.2 Friardus nomine, reclusus (An. 576, vel 577, 1 Aug.), de cuius vita parumper ad aedificationem Ecclesiae dicere delectat animum, quia ignoro si ab aliquo sit scripta.3 Hic ab infantia sua semper Deo devotus fuit atque pudicus: factus autem vir, semper in Dei laudibus, semper in oratione, semper in vigiliis degebat: victus necessaria propriis manibus exigebat a terra; et si in opera inter reliquos properaret, nunquam ab oratione cessabat.4 Quod vicinis aut extraneis, ut mos rusticorum habet, ridiculum erat.5 Quodam vero die, dum cum reliquis, in segetem culmis incisis, manipulos colligaret, examen miserabilium atque saevarum muscarum, quas vulgo vespas vocant, reperiunt; cumque acerrime messores, emissis aculeis, lacerarent, undique circumeuntes messem, locum illum in quo hae adunatae erant transiliunt, atque irridendo beatum Friardum alloquuntur dolose, dicentes: Veniat benedictus, veniat religiosus, qui orare non desinit, qui crucem auribus et oculis semper imponit, qui viis itineris sui salutaria vexilla praemittit: ipse metat super examen, ipse eum sua oratione mitescat.6 Tunc quasi ad confusionem dominicae virtutis haec verba suscipiens, provolutus terrae orationem fudit ad Dominum; et accedens, facto desuper signo crucis, ait: Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram.7 Ad hanc eius orationem confestim omnes vespae se infra antrum unde egressae fuerant abdiderunt.8 Ille vero ad spectaculum omnium messem desuper illaesus expetiit.9 Quod non sine miraculo irridentibus fuit, eo quod Dominus in se sperantem ad confusionem eorum sic dignatus fuerit roborare.10 Denique post haec, cum in arborem pro quadam necessitate ascendisset, subito colliso sub pedibus ramo ruere coepit, cadensque deorsum, per singulos quos percutiebat ramos, Christi beatissimum nomen invocabat, dicens: Christe omnipotens, salva me.11 Cumque pervenisset ad terram, nihil est nocitus, sed aiebat semper: Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.71 bnf1712.138 bnf2204.150
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik