monumenta.ch > Gregorius Turonensis > . . .
>>> Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 10, I.

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 10, . . .

1 Multi variique sunt gradus per quos ad coelorum regna conscenditur, de quibus, ut opinor, et David dicit, quia ascensus in corde disposuit (Psal. LXXXIII, 6).2 Accipiuntur ergo hi gradus diversorum operum ad cultum divinum profectus, et nullus in his gressum figere potest, nisi fuerit, sicut saepe testati sumus, Dei adiutorio provocatus.3 Sic enim Psalmographus in illo mediae profectionis gradu loquitur, dicens: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant eam (Ps. CXXVI, 1).4 Quod adiutorium, non modo martyres, verum etiam et illi quos sacrae vitae roboravit auctoritas [Ed., celebravit], iugiter inquirentes, ad hoc quod sitis desiderii spiritalis promebat alacres pervenerunt.5 Nam si ad martyrium mens accensa est, huius adiutorii opem poposcit martyr ut vinceret; si ieiunii observantiam adhibere studuit, ut ab eo confortaretur afflictus est; si castitati artus reservare voluit impollutos, ut ab illo muniretur oravit; si post ignorantiam poenitendo converti desideravit, ut ab eo nihilominus sublevaretur cum lacrymis flagitavit; et si quid operis boni exercere eorum quispiam meditatus est, ut ab hoc adiutorio iuvaretur expetiit.6 Per hos ergo scalae huius ascensus tam difficiles, tamque excelsos, tam arduos, cum sint diversi, ad unum tamen Dominum per huius adiutorii opem conscenditur.7 Idcirco semper ille poscendus, ille quaerendus, ille invocandus erit, ut quod de bono mens concipit, adiutorio suo ipse perficiat, de quo et nobis sine fine oportet dicere: Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram (Ps. CXXIII, 8).8 Sicut et ille beatissimus, de quo nunc nobis futurus est sermo, qui inter diversas vel tentationes, vel cruces saeculi, semper huius adiutorii munimen expetiit.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.70 bnf1712.138 bnf2204.149

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik