monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 3
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 9, II. <<<    

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 9, III.

1 Post haec aedificavit sanctus Patroclus monasterium Columbariense in milliaribus quinque a cellula eremi in qua habitabat, et congregatis monachis, ut in solitudine libero potius fungeretur arbitrio, abbatem instituit, qui gregi monasteriali praecesset.2 Octavum enim et decimum in hoc eremi loco expleverat annum.3 Tum, congregatis fratribus, transitum suum annuntians, obiit in senectute bona, sanctitate praecipua; qui aquis ablutus, feretroque impositus ferebatur ad monasterium suum, ubi se vivens sepeliri mandaverat.4 Tunc archipresbyter Nereensis vici, collecta clericorum cohorte, voluit vi auferre glebam sancti corpusculi, videlicet ut ad vicum suum unde egressus fuerat sepeliretur; sed cum furibundus veniens vidisset a longe pallam quae tegebat artus sanctos eximio albere nitore, ita nutu Dei est metu perterritus, ut omni velocitate revocaret ab animo quod male conceperat levitatis arbitrio, coniunctusque psallentio in exsequiis Sancti progressus, tumulavit eum cum reliquis qui aderant fratribus, in ipso Columbariensi monasterio: ad cuius sanctum sepulcrum Prudentia caeca cum alia Lemovicina puella, similiter lumine viduata, ut sepulcrum sanctum in oratione osculatae sunt, lumen recipere meruerunt.5 Maxonidius autem post quintum caecitatis suae annum, hunc tumulum sanctum adiit, lumenque recepit.6 Energumeni vero Lupus, Theodulfus, Rucco, Scopilia, Nectariola et Tacihildis ad hunc Sancti tumulum sunt mundati: sed et puellae duae de Lemovicino venientes, oleo quod ipse Sanctus benedixit perunctae, a nequitia qua obsidebantur mundatae sunt.7 Et quotidie ibidem ad corroborandam fidem gentium operatur Dominus, qui perpetualiter glorificat sanctos suos.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.69 bnf1712.137 bnf2204.149

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik