monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 2
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 9, I. <<< >>> III.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 9, II.
1 Non est autem de his servus Dei commotus animo, qui iam eremi sitiebat adire secretum: sed ab urbe egressus memorata, venit ad vicum Nereensem, ibique aedificato oratorio, sancti Martini reliquiis consecrato, pueros erudire coepit in studiis litterarum.2 Veniebant autem ad eum infirmi et sanabantur, atque energumeni nomen eius confitentes emundabantur: nec ei erat solitudo ut voluerat, sed patefacta virtus publicum usquequaque reddebat.3 Tunc pro auspicio quiddam brevibus conscriptis posuit super altare, vigilans et orans tribus noctibus, ut quid ei Dominus agere iuberet, dignaretur manifestissime declarare.4 Sed pietatis divinae inclyia miseratio, quae eum praesciens eremitam esse decreverat, brevem illum accipere iubet, ut ad eremum properaret.5 Ille autem in cellula in qua degebat, congregatis virginibus, monasterium instituit puellarum, nihil de omni labore suo quod ibidem aggregaverat cum abscederet sumens, nisi rastrum unum, unamque bipennem: ingressusque altas silvarum solitudines, venit ad locum qui dicitur Mediocantus; ibique constructa cellula, in opere, quod supra diximus, Deo vacabat; atque inibi cum multos energumenos, manu imposita, per signum crucis effugatis daemonibus, mente integra reddidisset, unus ad eum adductus est rabidus, qui rictibus patulis dentibusque cruentis, quod attingere poterat dentibus propriis laniabat.6 Pro quo per triduum in oratione prostratus, obtinuit ad illam divinae miserationis potentiam, ut, mitigato furore, letho obnoxius mundaretur, immissisque in os eius digitis, fugato feralis atrocitatis spiritu, personam restituit incolumitati.7 Nullas enim ante eum vires habere poterat persuasionis iniquae praestigium.8 Nam sicut hos qui vexabantur emundabat, ita et quae immittebat occulte atrocia auctor criminis, repellebat per crucis sacratissimae virtutem.9 Nam Leubellae cuidam feminae, cum per luem illam inguinariam diabolus, Martinum mentitus, oblationes quibus quasi populus salvaretur nequiter obtulisset, hae ad Sanctum delatae, non solum revelante Spiritu sancto evanuerunt, verumetiam ipse incentor malorum Sancto teterrimus apparens, quae nequiter gesserat est professus.10 Transfigurat enim se saepe diabolus in angelum lucis (II Cor. XI, 14), ut hac fraude decipiat innocentes.11 Sed cum ei multas intentaret insidias, ne hic ascenderet, unde ille corruerat, immisit ei cogitationem, ut, praetermissa eremo, ad saeculum reverti deberet.12 Sed hic Sanctus cum virus grassari sensisset in pecatore, in oratione prostratus petebat ut nihil aliud nisi quod Deo esset placitum exerceret.13 Tunc apparuit ei angelus Domini per visum, dicens: Si vis mundum videre, ecce columna, in quam ascendens contemplare omnia quae geruntur in eo.14 Erat enim ante eum per ipsam visionem columna mirae celsitudinis collocata, in quam ascendens vidit homicidia, furta, caedes, adulteria, fornicationes, et omnia prava quae geruntur in mundo.15 Et descendeus ait: Ne, quaeso, Domine, revertar ad has pravitates, quas dudum te confessus oblitus sum.16 Tunc ait illi angelus qui cum eo loquebatur: Desine ergo quaerere mundum, ne pereas cum eo; sed potius vade in oratorium in quo Dominum depreceris; et quod ibi inveneris, hoc tibi erit consolatio in peregrinatione tua.17 Ingressusque cellulam oratorii, invenit tegulam fictilem, in qua signum crucis dominicae erat expressum; agnoscensque munus divinum, intellexit sibi ad omnia mundanae persuasionis incitamenta hoc esse inexpugnabile munimentum.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.67 bnf1712.137 bnf2204.148
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik