monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 9, . . . <<< >>> II.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 9, I.
1 Igitur beatissimus Patroclus Biturigi territorii incola, Aetherio patre progenitus (An. 376, 19 Nov.), cum decem esset annorum pastor ovium destinatur, fratre Antonio tradito ad studia litterarum.2 Erant enim non quidem nobilitate sublimes, ingenui tamen ; cumque quodam meridie hic a scholis, ille a grege commisso ad capiendum cibum paterno in hospitio convenissent, dixit Antonius fratri suo: Discede longius, o rustice; tuum est enim opus oves pascere, meum litteris exerceri: qua de re nobiliorem me ipsius officii cura facit, cum te huius custodiae servitus vilem reddat.3 Quod ille audiens, et hanc increpationem quasi a Deo sibi transmissam putans, reliquit oves in campi planitie, et scholas puerorum nisu animi agili atque cursu velocis simo expetivit, traditisque elementis, ac deinceps quae studio puerili necessaria erant, ita celeriter, memoria opitulante, imbutus est, ut fratrem vel in scientia praecederet, vel alacritate sensus, adiuvante divini Numinis auxilio, anteiret. Dehinc Nunnioni [Ed., Mumioni], qui quondam cum Childeberto Parisiorum rege magnus habebatur, ad exercendum commendatus est.4 A quo cum summa amoris diligentia nutriretur, ita se humilem atque subiectum omnibus praebebat, ut omnes eum tanquam proprium parentem in summa bonitate diligerent.5 Regressusque ad domum, patre defuncto, reperit matrem suam adhuc superstitem.6 Cui illa ait: Ecce genitor tuus, o dulcissime nate, obiit; ego vero absque solatio dego.7 Requiram puellam pulchram ingenuamque, cui copulatus solatium praebeas maternae viduitati.8 At ille respondit: Non coniungor mundanae coniugi, sed quae concepit animus cum Domini voluntate perficiam.9 Cui cum genitrix non intelligens quaereret quid hoc esset, prodere noluit, sed abiit ad Arcadium Bituricae urbis episcopum, petiitque sibi comam capitis tonderi, ascirique se in ordinem clericorum.10 Quod episcopus, Domino volente, sine mora complevit.11 Nec multo post diaconatus officium sumens, vacabat ieiuniis, delectabatur vigiliis, exercebatur lectione, atque in oratione assidua promptus effundebatur, ut nec ad convivium mensae canonicae cum reliquis accederet clericis.12 Quod audiens archidiaconus, frendens contra eum, ait: Aut cum reliquis fratribus cibum sume, aut certe discede a nobis; non enim rectum videtur ut dissimules cum his habere victum, cum quibus ecclesiasticum implere putaris officium.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.65 bnf1712.136 bnf2204.147
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik