monumenta.ch > Gregorius Turonensis > . . .
>>> Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 9, I.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 9, . . .
1 Cum egregia Moysis vatis prudentia, ad conformandum divinae descensionis tabernaculum, iuxta ipsum oris dominici praeceptum, fabricare disponeret, atque ad hoc eumdemque apparatum multa congerere iussus, non haberet cuncta in regestu promptuarii, quae ab ipso Domino ostensa fuerant in montis ardui summitate, iussit commoneri populum, ut offerret unusquisque pro viribus quiddam muneris Deo, et hoc non ex necessitate, sed sponte (Exod. XXV).2 Offerebant ergo donaria auri, argentique, aeris ac ferri metalla; gemmarum etiam micantium pulchritudines, ac fila byssi duplicati coccique bis torti; nonnulli pelles artetum rubricatas, pilosque caprarum.3 Sed cum haec omnia doctores Ecclesiarum esse allegorica tradidissent, et in reliquis donariis gratiarum genera demonstrassent [Bal., declarassent], in illis caprarum pilis laudationum verba comparaverunt; ita nunc et nos steriles sensu, imperiti studio, squalentes in actu, et si aurum, argentum, vel gemmas, filaque duplicata ac torta non offerimus, saltem vel pilos caprarum, id est verba quae sanctorum atque amicorum Dei prodant miracula, in Ecclesia sancta porrigimus, ut legentes eo incitentur studio quo sancti meruerunt scandere polum.4 Ergo quia nobis de beati Patrocli Vita nuper data relatio quaedam prodidit, non omittenda sed manifestanda curavi; et licet sermone rustico, non tamen occuli arbitratus sum quae Deus gessit per famulum suum.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.64 bnf1712.136 bnf2204.147
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik