monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 12
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 8, XI. <<<
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 8, XII.
1 Sed quoniam placuit libello clausulam dare, unum adhuc admirandum de libro Vitae eius, quem supra a quodam scriptum praefati sumus, memorabo miraculum: de quo virtus divina procedens non reliquit inglorium, sed ad comprobandam virtutem dictorum patefecit esse plurimis gloriosum.2 Diaconus enim Augustodunensis gravi oculorum caecitate turbatus, audivit haec quae glorificator sanctorum suorum Deus ad Sancti tumulum exercebat, dixitque suis: Si eius adirem sepulcrum, aut aliquid de sanctis pignoribus sumerem, aut certe si pallium, quo sancti artus teguntur mererer attingere, fierem sanus.3 Cumque haec et huiuscemodi eum suis verba conferret, astitit repente clericus quidam, dicens: Bene, inquit, credis, sed si de iisdem firmare mentem cupis virtutibus, en volumen chartaceum, quod de his habetur scriptum, ut facilius credas ea quae ad auditum tuarum aurium pervenerunt.4 At ille priusquam legere appeteret, inspirante divinae pietatis respectu, ait: Credo quia potens est Deus egregia operari per famulos suos.5 Et statim posuit volumen super oculos suos.6 Extemplo autem, fugato dolore disruptaque callgine, usum videndi recipere meruit voluminis a virtute, et in tantum claritate potitus est, ut ipse propriis oculis legens virtutum gesta cognosceret.7 Operatur haec autem unus atque idem Dominus, qui gloriatur in sanctis suis, atque ipsos illustribus miraculis editos efficit gloriosos: ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum.8 Amen.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.63 bnf1712.135 bnf2204.147
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik