monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 11
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 8, X. <<<     >>> XII.

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 8, XI.

1 Igitur apud vicum Prisciniacensem urbis Turonicae ecclesia dudum constructa absque sanctorum pignoribus habebatur.2 Cumque incolae loci plerumque peterent ut eam quorumpiam sanctorum cineribus sacraremus, de supradictis reliquiis sancto altari collocavimus: in qua ecclesia saepius virtus Domini per beatum manifestatur antistitem.3 Nuperrimo autem tempore, mulieres quaedam vexatae a daemonio, ex termino Biturigo venientes, tres numero, dum ad basilicam sancti Martini deducerentur, hanc ecclesiam sunt ingressae: illico collisis in se palmis, dum sancti Nicetii faterentur se virtutibus cruciari, proiicientes ab ore nescio quid purulentum cum sanguine, ab obsessis [Al., immundis] spiritibus protinus sunt mundatae.4 Dado unus ex his pagensibus, cum in hostilitate illa quae apud Convenas acta est accessisset, et plerumque in periculis mortis irrueret, vovit ut si domum reverteretur incolumis, ad memoratam ecclesiam exornandam in honore beati Nicetii aliqua ex his quae acquisierit [Al., acquisierat] largiretur.5 Rediens igitur duos calices argenteos detulit, vovitque iterum in itinere, ut hos ecclesiae conferret, si ad propria sospes accederet.6 Ad domum igitur accedens, unum tantummodo dedit, alium fraudare procuravit, dans coopertorium Sarmaticum, quo altare dominicum, cum oblationibus tegeretur.7 Apparuit autem viro Vir beatus per somnium, dicens: Quousque dubitas, et votum implere dissimulas? Vade, inquit, et calicem alterum quem vovisti redde ecclesiae, ne pereas tu et domus tua: coopertorium vero, quia rarum est, non ponatur super munera altaris, quia non exinde ad plene tegitur mysterium corporis sanguinisque dominici.8 At ille exterritus, nihil moratus, votum quod voverat velociter adimplevit.9 Huius hominis frater ad vigilias dominici Natalis advenit, monuitque presbyterum, dicens: Vigilemus unanimiter ad ecclesiam Dei, atque exoremus devote beati Nicetii potentiam, ut, eo obtinente, huius anni curriculum cum pace ducamus.10 Quod presbyter audiens, gavisus iussit signum ad vigilias commoveri.11 Quo commoto, adveniente presbytero cum clericis et reliquo populo, hic gulae inhians moras veniendi innectebat; misitque saepius presbyter ad eum arcessendum.12 Quibus respondebat: Paulisper sustinete, et venio.13 Quid plura? transactis vigiliis, data luce, hic qui prius commonuerat, ad vigilias non accessit.14 Presbyter vero, impleto officio, commotus contra hominem, ad metatum eius properat, quasi eum a communione suspenderet: at ille correptus febre, sicut vino, ita divino exurebatur incendio: nec mora, viso presbytero, datis vocibus cum lacrymis, supplicabat sibi poenitentiam tradi.15 Cumque eum presbyter increparet, dicens: Merito a sancti Nicetii virtute exureris, ad cuius ecclesiam venire ad vigilias neglexisti, inter sermocinantium colloquia spiritum exhalavit.16 Facta quoque hora tertia, cum populus ad missarum solemnia conveniret, hic mortuus in ecclesiam est delatus.17 Quod virtute sancti Antistitis actum nemo ambigere potest.18 Haec enim nobis ipse exposuit presbyter.19 Plurima etenim de his vel proprie experti sumus, vel per fidelium relationem cognovimus, quae indicare longum putavimus.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.62 bnf1712.135 bnf2204.146

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik