monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 10
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 8, IX. <<<     >>> XI.

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 8, X.

1 Quanti per hunc Sanctum carcerali ergastulo revincti absoluti sint, quantorum compeditorum catenae sive compedes sint confractae, testis est hodie moles illa ferri, quae in basilica eius aspicitur, de supradictis suppliciis aggregata.2 Nuper autem in conspectu Guntchramni principis Syagrium Augustodunensem episcopum regi referentem audivi, in una nocte in septem civitatibus carcerariis apparuisse beatum Virum, eosque absolvisse ab ergastulo, et abire liberos permisisse; sed nec iudices contra eos quidquam agere deinceps ausi sunt.3 De cuius sepulcro si febricitans, si frigoras habens, ac diversis morbis laborans quid pulveris sumpserit, ac dilutum acceperit, mox recipit sanitatem.4 Quod non est dubium praestare eum qui ait sanctis suis: Omnia quaecunque petieritis in nomine meo, credite quia accipietis, et venient vobis (Marc. XI, 24).
Gregorius Turonensis HOME

bav865.61 bnf1712.135 bnf2204.146

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik