monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 9
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 8, VIII. <<< >>> X.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 8, IX.
1 Quidam vero pauper vivente Sancto, litteras ab eo elicuit manu eius subscriptas, qualiter sibi per devotorum domos eleemosynam flagitaret: post cuius obitum, adhuc cum ipsa circuiens epistola, non pauca ab eleemosynariis pro Sancti memoria capiebat.2 Desiderium enim erat omnibus, ut quisque vidisset subscriptionem Sancti, aliquid praeberet egenti.3 Quod videns quidam Burgundio, non honorans, neque venerans Sanctum, observare pauperem coepit a longe: vidensque eum silvas ingressum, irruit, et abstulit ei sex aureos cum epistola, collisumque calcibus reliquit exanimem.4 At ille inter calces, et reliqua verbera, hanc vocem emisit: Adiuro te per Deum vivum et virtutem sancti Nicetii, ut vel epistolam eius mihi reddi facias, quia mihi ultra non erit vita, si eam perdidero.5 Ille vero ea proiecta in terram abiit, quam pauper colligens venit ad civitatem, erat enim ibi eodem tempore Phronimius episcopus, cuius supra meminimus.6 Ad quem accedens pauper ille, ait: Ecce homo qui me graviter caesum exspoliavit, abstulitque sex aureos, quos pro intuitu epistolae sancti Nicetii acceperam.7 Episcopus autem narravit haec comiti; iudex vero vocatum Burgundionem, percunctari coepit ab eo quid exinde diceret.8 Negavit autem coram omnibus, dicens: Quia nunquam vidi hominem istum, neque res eius abstuli.9 Episcopus autem aspiciens epistolam, vidit subscriptionem Sancti, et conversus ad Burgundionem, ait: Ecce in hac epistola subscriptio sancti Nicetii tenetur.10 Si es innocens, accede propius, et iura tangens manu scripturam quam ipse depinxit.11 Credimus enim de virtute illius quia aut te hodie reddet ab hoc scelere comprobatum, aut certe abire permittet innoxium.12 At ille nihil moratus, accedit ad manus episcopi, qui hanc epistolam extentam tenebat; elevansque manus suas ut sacramentum daret, cecidit retrorsum supinus, et clausis oculis, spumas ab ore proiiciens, quasi mortuus putabatur.13 Transeunte autem quasi duarum horarum spatio, aperuit oculos suos, dicens: Vae mihi quia peccavi auferendo res pauperis huius! Et statim retulit per ordinem qualiter iniuriam intulerat homini illi.14 Tunc episcopus cum iudice obtenta culpa, ea tantum quae abstulerat inopi reddidit, et pro caede duos insuper solidos addidit, et sic uterque a iudicis conspectu discessit.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.60 bnf1712.134 bnf2204.145
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik