monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 8
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 8, VII. <<< >>> IX.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 8, VIII.
1 Gratum est illud addi miraculis, quid accensus ad lectum eius fecerit cicindilis, quia ingentia sunt quae hic Sanctus in coelis habitans operatur in terris.2 Igitur lectulus, in quo Sanctus quiescere erat solitus, saepius miraculis adornatur illustribus, quique grandi studio ab Aetherio nunc episcopo fabricatus devotissime adoratur non immerito, cum frigoritici saepius sub eo siti, compresso vapore ac frigore, salvantur, caeterique infirmi ibidem proiecti protinus sublevantur.3 Palla etenim speciosa tegitur, lychni in ea iugiter accenduntur.4 Unus igitur ex his per quadraginta dies totidemque noctes, ut ipse aedituus asseruit, absque ullius fomenti adiutorio perduravit splendens, in quo nec papyrus addita, nec gutta olei stillantis adiecta, sed in ipsa qua primum statutus est compositione, permansit in luce praeclara.5 Huius Sancti reliquias Gallomagnus Tricassinorum pontifex devotus expetiit, quae cum psallentio [Al., psallendo] deducerentur, et caecorum oculi illuminati sunt earum virtute, et aliorum morborum genera meruerunt recipere medicinam.6 Ad nos quoque facietergium, dependentibus villis intextum, quod Sanctus super caput in die obitus sui habuit, est perlatum: quod nos tanquam munus coeleste suscepimus.7 Factum est autem, ut post dies plurimos ad benedicendam ecclesiam in parochia Paternacensi urbis Turonicae invitaremur.8 Accessi, fateor, sacravi altare, decerpsi fila de linteo, locavi in templo: dictis missis, facta oratione, discessi.9 Paucis deinde diebus interpositis, advenit ad nos ille qui invitaverat, dicens: Gaude in nomine Domini, sacerdos Dei, de virtute beati Nicetii antistitis, nam noveris quia ostendit magnum miraculum in ecclesia quam sacrasti.10 Caecus enim erat in pago nostro diuturna caecitatis et caliginis oculorum nocte detentus, cui apparuit vir quidam per visum noctis, dicens: Si vis sanus fieri, prosternere in orationem coram basilicae sancti Nicetii altari, et recipies visum.11 Quod cum fecisset, disruptis tenebris, lumen ei virtus divina patefecit.12 Posui, fateor, de his pignoribus et in aliis basilicarum altaribus, in quibus et energumeni Sanctum confitentur, et fidelis oratio saepius promeretur effectum.13 Phrominii igitur Agathensis episcopi famulus epileptici morbi accessu fatigabatur, ita ut plerumque cadens ac spumans linguam suam propriis dentibus laceraret: et cum ei a medicis plurima fierent, accidebat ut, paucis mensibus interpositis, non tangeretur a morbo; sed iterum in recidivum cruciatum ruens, peius quam prius egerat perferebat.14 Dominus vero eius cum vidisset tantas virtutes ad sepulcrum beati Nicetii fieri, dixit ad eum: Vade et prosternere coram sepulcro Sancti, orans ut te adiuvare dignetur.15 Qui cum iussa explesset, sanus regressus est, nec ultra eum hic attigit morbus.16 Septimus enim erat annus ab incolumitate pueri, quando eum nobis episcopus praesentavit.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.58 bnf1712.134 bnf2204.145
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik