monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 6
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 8, V. <<<     >>> VII.

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 8, VI.

1 Agiulfus [Ed., Aigulfus] quoque diaconus noster a Roma veniens, beata nobis sanctorum pignora deferebat.2 Hic causa orationis tantum locum quo Sanctus quiescit adivit, ingressusque aedem, dum diversorum miraculorum opus illustre perpendit, vidit immensum catervatim populum ad eius sepulcrum, ac velut felicium examina apum ad consuetum alveare confluere; et alios, presbytero qui aderat ministrante, particulas cerae pro benedictione sumere, alios parumper pulveris, nonnullos disruptas ab opertorio eius fimbrias capere, et abire ferentes in disparibus causis unam gratiam sanitatis.3 Haec ille cernens, fide compunctus, lacrymans, ait: Si marinorum me moles fluctuum sulcare tonsis actum mei Sacerdotis devotio fecit, ut lustrata Orientalium martyrum sepulcra, aliquid de eisdem pignoris deferre deberem; cur non Gallicani mei Confessoris pignora capiam, per quae mihi meisque salus integra reparetur? Et statim accedens, quasdam de herbulis, quas devotio populi sacrum iecit in tumulum, manu linteo operta, sacerdote porrigente suscepit, repositasque diligenter domum detulit: sed statim fidem hominis miraculorum actio comprobavit.4 Nam discerptis de his foliis, frigoriticis cum aquae potu porrectis, protinus cum haustu salutem invexit, sed et multis deinceps.5 Quando autem nobis haec retulit, iam quatuor exinde sanos factos ab hac infirmitate narravit Ioannes autem presbyter noster, dum ab urbe Massiliensi cum commercio negotiationis suae rediret, ad huius Sancti sepulcrum in oratione prosternitur, de qua consurgens, aspicit confractas compedes, disruptasque maculas catenarum, quae culpabilium vel astrinxerant colla, vel suras attriverant, et admiratus est: sed haec contemplatio non fuit vacua miraculis.6 Nam rediens ad nos presbyter, asserebat cum sacramento tres coram se ibi caecos fuisse lumini redditos, ac domum rediisse salvatos.7 Nam apud Genabensem Galliarum urbem dum eius reliquiae cum honore psallentii portarentur, tantam ibi Dominus gratiam praestare dignatus est, ut suppliciter adorantes, et caeci visum, et claudi reciperent gressum: nec dubitare poterat quispiam praesentem esse Confessorem, cum videbant talia infirmis remediorum munera ministrari.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.56 bnf1712.133 bnf2204.144

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik