monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 5
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 8, IV. <<<     >>> VI.

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 8, V.

1 His et aliis signis declaratus in populis, episcopatus sui anno 22, aetate sexagenaria migravit ad Christum.2 Qui dum ferretur ad sepeliendum, caecus quidam se sub feretro flagitavit adduci, statimque ingressus, vultus diu lumine viduatus, reseratis oculis, adornatur: nec distulit divina pietas beatos artus glorificare signis, cuius beatam animam cum choris angelicis suscipiebat in astris.3 Post dies autem quos lex Romana sancivit, ut defuncti cuiuspiam voluntas publice relegatur, huius antistitis testamentum in foro delatum, turbis circumstantibus, a iudice reseratum recitatumque est.4 Presbyter quoque basilicae tumens felle, quod nihil loco illi in quo sepultus fuerat reliquisset, ait: Aiebant semper plerique stolidum fuisse Nicetium: nunc ad liquidum verum esse patet, cum nihil basilicae in qua tumulatus est delegavit.5 Sequenti autem nocte apparuit presbytero cum duobus episcopis, id est Iusto atque Eucherio, in veste fulgenti, dicens ad eos: Hic presbyter, sanctissimi fratres, blasphemiis me obruit dicens, quia nihil facultatis scripserim templo huic quo requiesco; et nescit quia quidquid pretiosius habui ibidem reliqui, id est glebam corporis mei.6 At illi dixerunt: Iniuste fecit ut detraheret servo Dei.7 Conversusque Sanctus ad presbyterum, pugnis palmisque guttur eius illisit, dicens: Peccator conterende, desine stulte loqui.8 Expergefactus autem presbyter, tumefactis faucibus ita doloribus coarctatur, ut ipsas quoque salivas oris vix cum labore posset maximo deglutire.9 Unde factum est ut per dies quadraginta lectulo decubans graviter cruciaretur: sed, invocato Confessoris nomine, sanitati redditus, nunquam ausus est ea verba quae prius praesumpserat garrulare.10 Et quia novimus Priscum episcopum huic Sancto semper fuisse adversum, diacono cuidam huius casulam tribuit.11 Erat autem valida, eo quod et ipse vir Dei robusto fuisset corpore.12 Cappa autem huius indumenti ita dilatata erat atque consuta, ut solent in illis candidis fieri quae per Paschalia festa sacerdotum humeris imponuntur; ibatque diaconus cum hoc vestimento discurrens, ac parvipendens de cuius usibus remansisset, hoc habens in lectulo, hoc utens in foro, de cuius fimbriis, si credulitas certa fuisset, reddi potuit salus infirmis.13 Cui ait quidam: O diacone, si scires virtutem Dei, et quis fuit cuius vestimento uteris, cautius te cum eo vivere oportebat.14 Cui ille: Vere, inquit, dico tibi, quia et hac casula tergo utor, et de capsa eius parte prolixiore decisa tegumen pedum aptabo.15 Fecit illico miser quod pollicitus est, suscepturus protinus divini iudicii ultionem.16 Verum ubi deciso cucullo aptatis pedulis pedes operuit, extemplo arreptus a daemone ruit in pavimento.17 Erat enim solus in domo, nec erat qui succurreret misero.18 Cumque spumas cruentas ore proiiceret, extensis ad focum pedibus, pedes cum pedulibus ignis pariter devoravit.19 Hactenus de ultionibus.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.54 bnf1712.132 bnf2204.143

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik