monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 4
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 8, III. <<< >>> V.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 8, IV.
1 Quodam autem mane cum surrexisset ad matutinas sanctus Nicetius, exspectatis duabus antiphonis, ingressus est in sacrarium, ubi dum resideret, diaconus responsorium psalmum canere coepit.2 Et ille commotus, ait: Sileat, sileat, nec praesumat canere iustitiae inimicus, et dicto citius oppilato ore siluit.3 Iussitque eum vocari ad se Sanctus, et ait: Nonne praeceperam tibi ne ingredereris ecclesiam Dei? et cur ausu temerario ingredi praesumpsisti? aut cur vocem in canticis dominicis es ausus emittere? Stupentibus autem omnibus qui aderant, et nihil mali de diacono noverant, exclamavit daemonium in eo, et se torqueri a Sancto immensis cruciatibus confitetur.4 Ipse enim praesumpserat in ecclesia canere, cuius vocem ignorantibus populis Sanctus agnovit; et ipsum verbis acerrimis, non diaconum, exsecravit.5 Tunc impositis Sanctus diacono manibus, eiecto daemone, personam restituit integrae menti.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.53 bnf1712.132 bnf2204.143
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik