monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 3
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 8, II. <<< >>> IV.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 8, III.
1 Denique aegrotante Sacerdote Lugdunensi antistite in urbe Parisiaca, cum a Childeberto seniore magno amore diligeretur, voluit rex usque ad eius lectulum proficisci, ac visitare infirmum.2 Quo veniente ait episcopus: Optime nosti, o rex piissime, quod tibi in omnibus necessitatibus tuis fideliter servierim, ac quaecunque iniunxisti devote impleverim; nunc precor, ut, quia tempus resolutionis meae adest, ne dimittas me ab hoc mundo cum dolore discedere; sed unam petitionem quam supplico libenter indulge.3 Et ille: Pete, inquit, quod volueris, et obtinebis.4 Rogo, ait, ut Nicetius presbyter, nepos meus, Ecclesiae Lugdunensi substituatur episcopus.5 Est enim, ut mei testimonii verba proferunt, amator castimoniae, dilectorque ecclesiarum, et in eleemosynis valde devotus, et quaecunque servos Dei decent, et operibus gerit et moribus.6 Respondit rex: Fiat voluntas Dei.7 Et sic pleno regis et populi suffragio episcopus Lugdunensis ordinatus fuit.8 Erat enim praecipuus concordiae ac pacis amator: et si laesus fuisset ab aliquo, statim aut remittebat per se, aut per alium insinuabat veniam deprecari.9 Nam vidi ego quodam tempore Basilium presbyterum missum ab eo ad Armentarium comitem, qui Lugdunensem urbem his diebus potestate iudiciaria gubernabat; dixitque ad eum: Pontifex noster causae huic, quae denuo impetitur, dato iudicio, terminum fecit, ideoque commonet ne eam iterare praesumas.10 Qui furore succensus respondit presbytero: Vade et dic ei quia multae sunt causae in eius conspectu positae, quae alterius iudicio finiendae erunt.11 Regressus presbyter quae audivit simpliciter exposuit.12 Sanctus vero Nicetius commotus contra eum, ait: Vere, inquam, quia eulogias de manu mea non accipies, pro eo quod verba quae furor exegit meis auribus intulisti.13 Erat autem convivio recumbens, ad cuius et ego laevam cum adhuc diaconatus fungerer officio propinquus accubueram, dixitque mihi secretius: Loquere presbyteris, ut deprecentur pro eo.14 Cumque locutus fuissem, non intelligentes voluntatem Sancti silebant.15 Quod ille cernens: Tu, inquit, surge et deprecare pro eo.16 At ego cum trepidatione consurgens osculatus sum sancta eius genua, orans pro presbytero.17 Quo indulgente, atque eulogias porrigente, ait: Rogo, dilectissimi fratres, ut verba inutilia quae ignave mussitantur, aures meas non verberent, quia non est dignum ut homines rationabiles irrationabilium hominum procacia verba suscipiant.18 Hoc tantum vos studere oportet, ut illi qui contra Ecclesiae utilitatem quaedam machinare cupiunt, vestris propositionibus confundantur; irrationabilia enim non solum non admirari, sed nec audire desidero.19 O beatum virum qui omni intentione vitare cupiebat scandalum! Audiant autem haec illi, qui si offensi fuerint, ignoscere nolunt, sed totam in sua ultione convocantes urbem, etiam testes adhibere non metuunt, qui vocibus nefariis dicant: Haec et haec audivimus de te hunc loquentem.20 Et ita fit, ut pauperes Christi talibus accusationibus misericordia postposita opprimantur.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.51 bnf1712.132 bnf2204.142
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik