monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 2
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 8, I. <<< >>> III.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 8, II.
1 Aetate quoque iam tricenaria presbyterii honore praeditus (An. 543), nequaquam se a labore operis quod prius gessit abstinebat, sed semper manibus propriis operabatur cum famulis, ut Apostoli praecepta compleret, dicentis: Laborate manibus, ut habeatis unde tribuere possitis necessitatem patientibus (Ephes. IV, 28).2 Illud omnino studebat, ut omnes pueros qui in domo eius nascebantur, ut primum vagitum infantiae relinquentes loqui coepissent, statim litteras doceret ac psalmis imbueret: scilicet ut ingressui tale iungeretur psallentium, ut tam antiphonis quam meditationibus diversis, ut devotio flagitabat animi, posset implere.3 Castitatem autem non modo hic diligenter erat custodiens, verum etiam custodiendi gratiam aliis iugiter praedicabat, et a polluto tactu et verbis obscenis ut desisterent edocebat.4 Nam recolo in adolescentia mea cum primum litterarum elementa coepissem agnoscere, et essem quasi octavi anni aevo, et ille indignum me lectulo locari iuberet, ac paternae dilectionis dulcedine ulna susciperet, oram indumenti sui articulis arripiens, ita se colobio concludebat, ut nunquam artus mei beata eius membra contingerent.5 Intuemini, quaeso, et advertite cautelam viri Dei! Quod si ab infantuli artubus, in quo nulli adhuc esse poterant stimuli concupiscentiae, nulla incitamenta luxuriae, ita se, ne ab eius artubus tangeretur, abstinuit; qualiter de loco, ubi suspicio luxuriae esse potuit, ille refugit? Erat enim, ut diximus, castus corpore, mundus corde, non in scurrilitate verba proferens, sed semper quae Dei sunt loquens.6 Et licet omnes homines in illo coelestis charitatis vinculo diligeret, matri tamen ita erat subditus, ut quasi unus ex famulis obaudiret.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.50 bnf1712.131 bnf2204.142
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik