monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 8, . . . <<< >>> II.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 8, I.
1 Igitur Florentius [Al., Florentinus] quidam ex senatoribus accepta Artemia coniuge, cum duos iam haberet liberos, ad episcopatum Ianubensis (Geneeve) urbis expetebatur (An. 583, 2 April.), et re iam obtenta cum principe [id est, a rege], ad domum revertitur, coniugique quae egerat nuntiavit.2 Quod illa audiens respondit viro: Desine, quaeso, dulcissime coniux, ab hac causa, et ne quaesieris episcopatum urbis, quia ego ex conceptu a te sumpto episcopum gero in utero.3 Requievit Vir sapiens audita uxore, rememorans illud quod vox divina quondam principio [Colb., principi] fidei nostrae Abrahae beato praeceperat: Omnia quaecunque dixerit tibi Sara, audi vocem eius (Gen. XXI, 12).4 Denique impletis pariendi diebus mulier enixa est puerum, quem quasi victorem futurum mundi, Nicetium in baptismo vocitavit, eumdemque summa nutritum diligentia litteris ecclesiasticis mandavit institui.5 Defuncto autem patre, hic cum genitrice iam clericus in domo paterna residens, cum reliquis famulis manu propria laborabat, intelligens commotiones corporeas non aliter nisi laboribus et aerumnis opprimi posse.6 Quodam vero tempore, cum adhuc in domo ipsa degeret, orta est ei pusula mala in facie: quod virus invalescens ac excoquens, fecit puerum desperatum.7 Sed mater eius iugiter inter multa sanctorum nomina, beati Martini nomen pro eius salute peculiarius invocabat.8 Cumque per biduum puer iacuisset in lectulo clausis oculis, et nullum verbum consolationis matri lamentanti proferret; sed potius ipsa genitrix inter spem metumque titubans, iuxta ritum exsequiarum necessaria funeris praepararet, secunda die ad vesperum aperiens oculos, ait: Quo ivit mater mea? quae statim adveniens ait: Ecce adsum, quid vis, fili? Et ille: Ne timeas, inquit, mater, beatus enim Martinus super me crucem Christi faciens, surgere me iussit incolumem.9 Haec effatus statim surrexit a lectulo, geminavitque virtus divina miraculi huius gratiam, ut et Martini panderetur meritum, et hic, quia futurus erat pontifex, a contagio salvaretur.10 Testis enim fuit huius causae visa cicatrix eius in facie.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.49 bnf1712.131 bnf2204.141
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik