monumenta.ch > Gregorius Turonensis > . . .
>>> Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 8, I.

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 8, . . .

1 Praesentiae divinae bonum, quod plerumque regno suo provideat quos asciscat, ipsa saepius sacrae lectionis testantur oracula, sicut ad Ieremiam eximium vatem coelestis oris mystica deferuntur eloquia, dicentis: Priusquam te formarem in utero novi te, et antequam exires de vulva sanctificavi te (Ierem. I, 5).2 Et ipse Dominus utriusque conditor Testamenti, cum illos quos largitio hilaris agneo decoratos vellere suis locat a dextris, quid ait? Venite benedicti Patris mei, percipite praeparatum vobis regnum a constitutione mundi (Matth. XXV, 34).3 Sed et illud vas electionis beatus Apostolus: Quos, inquit, praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui (Rom. VIII, 29).4 Nam et de Isaac (Gen. XVII), Ioanneque (Luc. I), qualiter nascerentur, vel quid agerent, et nomen, et opus praedixit, et meritum.5 Sic nunc et de beato Nicetio ipsa illa prisca miseratio pietatis quae immerita ditat, non nata sanctificat, et omnia priusquam gignantur et disponit et ordinat, qualibus sacerdotalis gratiae infulis floreret in terris, prius genitrici voluit revelare: de cuius Vita retinetur quidem exinde libellus nobiscum, nescio a quo compositus, qui multas quidem virtutes eius pandit, non tamen vel exordium nativitatis conversionisque eius, vel seriem virtutum declarat ad liquidum; et licet nec nos omnes eius virtutes investigavimus, quas per eum Dominus vel occulte operari est dignatus, vel publice, tamen quae ad priorem auctorem non pervenerunt, etsi rusticiori stylo pandere procuravimus.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.48 bnf1712.130 bnf2204.141

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik