monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 5
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 7, IV. <<< >>> VI.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 7, V.
1 Puella quaedam, die Dominico cum suum caput componeret, pectine apprehenso, credo ob iniuriam diei sancti, in manibus eius adhaesit, ita ut affixi dentes tam in digitis quam in palmis magnum ei dolorem inferrent.2 Quae cum basilicas sanctorum flens atque obsecrans circuiret, ad sepulcrum beati Gregorii antistitis, in eius virtute confisa prosternitur: cumque diutissime beati Confessoris praesidium flagitasset directa manus eius ad opus pristinum pectine decidente reducitur.3 Sed et energumeni eum confitentes ad eius sepulcrum saepe purgantur.4 Nam plerumque vidimus post eius transitum, virgula, cuius supra meminimus, quam manu gerebat, per parietes ira eos affixos, ut putares illos validis atque acutissimis sudibus retineri.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.47 bnf1712.130 bnf2204.141
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik