monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 4
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 7, III. <<< >>> V.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 7, IV.
1 Post haec beatus Confessor multis se virtutibus declaravit.2 Aiebat enim quidam religiosus, coelos se apertos in die eius sepulturae vidisse; nec enim ambigitur quin post actus angelicos sidereis sit coetibus aggregatus.3 Vinctus quidam per viam illam qua beatum corpus Lingonis est exhibitum ad antedictum castrum adducebatur.4 Cumque milites cum equitibus praecedentes post terga traherent vinctum, ad locum ubi beati Confessoris artus quieverant pervenerunt.5 Quem praetereuntes, vinctus, invocato nomine beati Antistitis, petiit ut eum sua misericordia liberaret.6 Quo orante, laxati sunt laquei de manibus eius, et sentiens se solutum, quietum reddidit; coopertisque manibus, putabatur adhuc esse ligatus.7 Ingressi autem portam castri, cum ante atrium ecclesiae pervenissent, hic exsiliens, et corrigiam ligaminis trahentium in manu tenens, cum auxilio omnipotentis Dei et obtentu beati Pontificis liberatus est.8 Admirabile autem est et illud miraculum, qualiter beatum corpus eius cum post multa tempora transferretur, apparuit gloriosum.9 Cum beatus Pontifex in angulo basilicae fuisset sepultus, et parvus esset locus ille, nec ibi populi sic possent accedere ut devotio postulabat, sanctus Tetricus filius et successor eius haec cernens, et virtutes ibidem assidue operari prospiciens, ante altare basilicae fundamenta iecit, erectaque absida, miro opere construxit et transvolvit: qua transvoluta, disruptoque pariete, arcum aedificavit.10 Quod opus perfectum atque exornatum, in medio absidae loculum fodit: quo corpus beati patris transferre volens, convocat presbyteros et abbates ad illud officium, qui vigilantes orabant, ut se beatus Confessor ad hanc praeparatam habitationem transferri permitteret.11 Mane autem facto, cum choris psallentium, apprehensum sarcophagum ante altare in absidam quam beatus episcopus aedificaverat, transtulerunt.12 Quod sepulcrum dum diligenter componunt, subito, et, ut credo, ad Dei iussum, opertorium sarcophagi motum est in una parte: et ecce apparuit beata facies eius ita integra et illaesa, ut putares eum non mortuum esse, sed dormientem; sed nec de ipso vestimento quod cum eo positum fuit aliquid ostensum est diminutum [Bal., offensum]: unde non immerito apparuit gloriosus post transitum, cuius caro non fuit corrupta ludibrio.13 Magna est enim corporis et cordis integritas, quae et in praesenti saeculo praestat gratiam, et in futuro vitam largitur aeternam, de qua Paulus apostolus ait: Pacem sequimini et sanctificationem, sine qua nemo videbit regnum Dei (Heb. XII, 14).
Gregorius Turonensis HOME
bav865.46 bnf1712.130 bnf2204.140
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik