monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 3
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 7, II. <<<     >>> IV.

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 7, III.

1 Sanctus vero Gregorius cum per diem sanctam Epiphaniorum ad civitatem Lingonas ambulasset, a modica febre pulsatus, relicto saeculo migravit ad Christum, cuius beata facies ita erat glorificata post transitum, ut rosis similis cerneretur.2 Haec enim apparebat rubea, reliquum vero corpus tanquam candens lilium refulgebat, ut aestimares eum iam tunc ad futurae resurrectionis gloriam praeparatum.3 Quod deferentes ad castrum Divionense, ubi se iusserat tumulari, in campania illa quae a parte Aquilonis habetur haud procul a castro aggravat, gestatores non sustinentes feretrum solo deposuerunt, ibique parumper resumentes vires, et post paululum elevantes, ad intramuraneam ecclesiam eum detulerunt.4 Advenientibus autem quinto die episcopis, ab ecclesia ad basilicam beati Ioannis deferebatur; et ecce vincti carceris ad beatum corpus clamare coeperunt, dicentes: Miserere nostri, piissime domne, ut quos vivens in saeculo non absolvisti, vel defunctus coeleste regnum possidens digneris absolvere; visita nos quaesumus, et miserere nostri Haec et alia illis clamantibus, aggravatum est corpus ita, ut ipsum penitus sustinere non possent.5 Tunc ponentes feretrum super terram, virtutem beati Antistitis praestolabantur.6 His ergo exspectantibus, subito reseratis carceris ostiis, trabes illa qua vinctorum pedes coarctabantur, repulsis obicibus, scinditur media, confractisque catenis omnes pariter dissolvuntur, et ad beatum corpus, nemine retinente, perveniunt: dehinc elevantes feretrum gestatores, ii inter reliquos obsequuntur, qui et a iudice postea sine damno aliquo sunt dimissi.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.45 bnf1712.129 bnf2204.140

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik