monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 2
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 7, I. <<<     >>> III.

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 7, II.

1 Post mortem autem uxoris ad Dominum convertitur, et electus a populo Lingonicae urbi episcopus ordinatur.2 Cui magna fuit abstinentia; sed ne iactantia putaretur, occulte sub triticeos panes alios tenues ex hordeo supponebat: triticeum frangens aliis erogabat, ipse vero clam hordeum, nemine intelligente, praesumens.3 Similiter de vino faciens, dum aquam ei pincerna porrigeret, ad dissimulandum aquam desuper effundi iubebat, tale vitrum eligens quod claritatem aquae obtegeret.4 Iam in ieiuniis, eleemosynis, orationibus atque vigiliis tam efficax tamque devotus erat, ut in medio mundi positus novus effulgeret eremita.5 Nam cum apud Divionense castrum moraretur assidue, et domus eius baptisterio adhaereret in quo multorum sanctorum reliquiae tenebantur; nocte de stratu suo, nullo sentiente, consurgens, ad orationem, Deo tantum teste, pergebat, ostio divinitus reserato, attente psallebat in baptisterio.6 Sed cum hoc multi temporis spatio ageret, tandem ab uno diacono res cognita atque manifestata est: idem cum cognovisset haec agi, a longe, ne eum Vir beatus sentire posset, prosequebatur, et quid ageret spectabat.7 Aiebat enim diaconus, quod veniens Sanctus Dei ad ostium baptisterii, pulsans manu propria, ostium nemine comparente aperiebatur, illoque ingrediente diutissime silentium erat: postea psallentium tanquam multarum vocum per trium horarum et fere amplius spatium audiebatur.8 Credo ego quod cum magnorum sanctorum in eodem loco haberentur reliquiae, ipsi se beato Viro revelantes psallentium Domino in commune reddebant.9 Nam, impleto cursu, revertens ad lectulum, ita se cante super stratum deponebat, ut prorsus nemo sentiret: observatores vero ostium baptisterii obseratum invenientes, clave sua solite aperiebant, commotoque signo, sanctus Dei, sicut reliqui, novus ad officium dominicum consurgebat.10 Nam cum energumeni eum primo die episcopatus sui confiterentur, rogabant eum presbyteri ut eos benedicere dignaretur.11 Quod ille viriliter ne vanam incurreret gloriam refugiebat, clamans indignum se ad manifestandas virtutes dominicas esse ministrum: sed tamen quia diutius hoc dissimulare non potuit, adduci eos ad se iubens, sine ullo tactu, facto tantum signo crucis e contra, verbo daemonia discedere imperabat.12 Quod illa protinus audientia corpora quae sua nequitia devinxerant absolvebant.13 Nam illo absente, multi de virga quam in manu ferre solitus erat suspensos atque signatos energumenos expellebant.14 Nam et de stratu eius si quis aegrotus quidpiam abstulisset, erat praesens medicamentum.15 Armentaria autem neptis eius cum graviter quodam tempore in adolescentia sua a quartano fatigaretur incommodo, ac medicorum studio plerumque fota, nullum posset sentire levamen, et ab ipso Confessore beato saepius ut orationi insisteret hortaretur, quadam die lectum eius expetiit, in quo posita ita febris cuncta restincta est, ut nunquam hac deinceps aegrotaret.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.43 bnf1712.129 bnf2204.139

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik