monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 7, . . . <<< >>> II.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 7, I.
1 Igitur sanctus Gregorius ex senatoribus primis, bene litteris institutus Augustidunensis civitatis comitatum ambivit (An. 539, 4 Ian.); in comitatu autem positus regionem illam per quadraginta annos iustitia comitante correxit [Al., rexit]: et tam severus atque districtus fuit in malefactoribus, ut vix ei ullus reorum posset evadere.2 Coniugem de genere senatorio habens, Armentariam nomine, quam ad propagandam generationem tantum dicitur cognovisse, de qua et filios, Domino largiente, suscepit: aliam vero mulierem, ut iuvenilis assolet fervor, inardescere non contigit.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.43 bnf1712.129 bnf2204.139