monumenta.ch > Gregorius Turonensis > . . .
>>> Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 7, I.

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 7, . . .

1 Egregiae sanctitatis viri, quos palma perfectae beatitudinis e terris editos evexit ad coelos, hi sunt quos aut non fictae charitatis vinculum ligat, aut eleemosynarum fructus ditat, aut flos castitatis adornat, aut martyrii agonizatio certa coronat: in quibus ad inchoandum perfectae iustitiae opus illud fuit studium, ut in primis corpus sine macula praeparatum habitaculum Spiritui sancto praeberent, et sic ad reliquarum virtutum excelsa contenderent; atque ipsi sibi persecutores facti, dum in se sua perimebant vitia, tanquam martyres probati, peracto cursu agonis legitimi triumpharent.2 Quod nullus sine Dei ope valebit efficere, nisi dominici adiutorii protegatur vel parma vel galea; et quod egerit non sui, sed ad divini nominis gloriam deputet, iuxta illud Apostoli: Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31).3 In hoc enim et beatus Gregorius omnem gloriam contulit, qui de excelsa senatorii ordinis potentia ad illam se humilitatem subdidit, ut, omnibus saeculi curis abiectis, soli se Deo dicaret opere, quem in pectore retinebat.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.42 bnf1712.128 bnf2204.139

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik