monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 7
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 6, VI. <<<
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 6, VII.
1 Sed veniamus ad illud tempus cum eum Dominus de hoc mundo iussit assumi.2 Cum gravatus incommodo decubaret, ita febris interna omnia membra eius depavit [Al. depilavit], ut capillos et barbam simul amitteret.3 Sciens autem se, revelante Domino, post triduum migraturum, convocat populum, et omnibus confracto pane, communionem sancta ac pia voluntate largitur.4 Adveniente autem die tertia, quae erat Dominica dies, quae civibus Arvernis immanem intulit luctum, albescente iam coelo, interrogat quid in ecclesia psallerent.5 Dixerunt benedictionem eos psallere.6 At ille psalmo L et benedictione decantata, et alleluiatico cum capitello expleto, consummavit matutinos.7 Quo perfunctus officio ait: Vale dicimus vobis, fratres.8 Et haec dicens, extensis membris, spiritum coelo intentum praemisit ad Dominum.9 Transiit autem aetatis suae anno 65, episcopatus vero sui anno 27. Exin ablutus atque vestitus in ecclesiam defertur, donec comprovinciales ad eum sepeliendum convenirent.10 Magnum enim ibi miraculum ostensum populis fuit, quod Sanctus Dei, attracto dextro pede in feretro, se in aliud latus, quod erat versus altare, contulit.11 Dum autem haec agerentur, rogationes illae, quae quotannis ubique in Paschate fiunt, celebrantur.12 Iacuit autem in ecclesia triduo, assiduo instante psallentio cum magna frequentia populi.13 Episcopis autem quarta die advenientibus, eum de ecclesia levaverunt, et portantes in sancti Laurentii basilicam, ibi sepeliunt.14 Iam vero in exsequiis eius quantus planetus, quanti populi adfuere, enarrari vix potest: mulieres cum lugubribus indumentis, tanquam si viros perdidissent; similiter et viri, obtecto capite, ut in exsequiis uxorum facere mos est; ipsi quoque Iudaei accensis lampadibus plangendo prosequebantur.15 Omnes praeterea populi una voce dicebant: Vae nobis qui post hanc diem nunquam similem merebimur habere pontificem.16 Et quia, ut diximus, provinciales longe distabant, nec celerius venire potuerant, ut mos rusticorum habetur, glebam super beatum corpus posuere fideles, quo ab aestu non intumesceret.17 Quem cespitem post eius exsequias mulier quaedam, et vere, ut ego diligenter inquisivi, virgo purissima et devota Deo, Meratina [Bal., Meretina] nomine, ab aliis eiectum collegit, in horto suo posuit, et infusa saepius aqua, Domino incrementum dante, vivere fecit.18 De quo cespite infirmi non solum auferentes atque bibentes herbam, sanabantur, verum etiam fidelis super eum oratio suffragium merebatur.19 Qui postea per incuriam, virgine migrante, deperiit.20 Denique ad sepulcrum eius multae virtutes ostensae sunt.21 Nam quartanarii et diversis febribus aegroti, ut ad beatum tumulum fideliter attingunt, protinus hauriunt sanitatem.22 Valentinianus igitur cantor, cuius supra meminimus, qui nunc presbyter habetur, cum diaconatus fungeretur officio, a typo quartano corripitur, ac per multos dies magna defectione laboravit.23 Factum est autem, ut in die accessus huius febris, loca sancta circuire disponeret orans, veniensque ad huius sancti sepulcrum, prostratus ait: Memor esto mei, beatissime ac sancte sacerdos.24 A te enim educatus, doctus ac provocatus sum; memor esto alumni proprii quem amore unico dilexisti, et erue me ab hac qua detineor febre.25 Haec effatus, herbulas quae ad honorem Sacerdotis tumulo respersae fuerant a devotis colligit; et, quia virides erant, ori applicat, dentibus decerpit, succumque earum deglutit.26 Praeteriit enim dies illa, nec ab hoc est pulsatus incommodo, et deinceps ita sospitati est restitutus, ut nec illas quas vulgo fractiones vocant ultra perferret.27 Hoc ab ipsius presbyteri ore ita gestum cognovi.28 Non enim ambigitur per illius potentiam prodire virtutes de tumulis servorum suorum, qui Lazarum vocavit ex monumento.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.40 bnf1712.128 bnf2204.138
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 6, VI. <<<
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 7
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik