monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 6
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 6, V. <<<     >>> VII.

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 6, VI.

1 Praestitit autem Deus et alia miracula magna per illum.2 Nam cum Iulianus Defensor, presbyter deinceps, dulcissimae voluntatis homo, a quartano typo correptus graviter cruciaretur, lectulum sancti Sacerdotis expetiit; in quo decubans, a lectuaria ipse coopertus, paululum obdormiens, ita sanatus est, ut nec contactus quidem postea ab hac infirmitate fuisset.3 Cum autem Arverna civitas maximo incendio cremaretur, et hoc Sanctus comperisset, ingressus ecclesiam diutissime Dominum ante sanctum altare cum lacrymis exoravit, surgensque, Evangelia comprehensa, apertaque in obviam se igni obtulit.4 Qua contra parata, protinus ad aspectum eius ita omne incendium est exstinctum, ut nec favillae quidem in eo igneae remansissent.5 Sub eius autem tempore magno terraemotu Arverna civitas est concussa, sed cur hoc acciderit ignoramus.6 Hoc tamen scimus quod nullum ex populo laesit.7 Cum autem lues illa, quam inguinariam vocant, per diversas regiones desaeviret, et maxime tunc Arelatensem provinciam depopularet, sanctus Gallus non tantum pro se quantum pro populo suo trepidus erat: cumque die noctuque Dominum deprecaretur, ut vivens plebem suam vastari non cerneret, per visum noctis apparuit ei angelus Domini, qui tam caesariem quam vestem in similitudinem nivis candidam efferebat, et ait ad eum: Bene enim te, o Sacerdos, prospectat divina pietas pro populo tuo supplicantem; ideoque ne timeas, exaudita est enim oratio tua, et ecce eris cum populo tuo ab hac infirmitate liberatus: nullusque te vivente in regione ista ab hac strage deperibit.8 Nunc autem noli metuere, post octo vero annos expletos migrabis a saeculo.9 Quod postea manifestum fuit.10 Expergefactus autem, et Deo gratias pro hac consolatione agens, quod per coelestem nuntium confortari dignatus est, rogationes illas instituit, ut media Quadragesima psallendo ad basilicam beati Iuliani martyris itinere pedestri venirent.11 Sunt autem in hoc itinere quasi stadia trecenta sexaginta.12 Cum autem regiones illas, ut diximus, lues illa consumeret, ad civitatem Arvernam, sancti Galli intercedente oratione, non attigit.13 Unde ego non parvam censeo gratiam eius qui hoc meruit, ut pastor positus oves suas devorari, defendente Domino, non videret.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.38 bnf1712.127 bnf2204.137

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik