monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 5
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 6, IV. <<<     >>> VI.

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 6, V.

1 Apud Aurelianensem autem urbem, incriminato ab iniquis episcopo Marco, et in exsilium truso, magnus episcoporum conventus est aggregatus, Childeberto rege iubente, in qua synodo cognoscentes beati episcopi, hoc esse vacuum quod contra eum fuerat mussitatum, eum civitati et cathedrae suae restituunt.2 Denique tunc in servitio sancti Galli Valentinianus diaconus, qui nunc presbyter habetur atque vocalis, abiit; cumque episcopo alio missas dicente, diaconus ille propter iactantiam potius quam pro Dei timore cantare vellet, a sancto Gallo prohibebatur, dicente sibi: Sine, inquit, fili, quando [Ed., quod non] Domino iubente nos celebraverimus solemnia, tunc et tu canere debes.3 Nunc eius clerici concinant qui consecrat [Ed., consecrant] missas.4 At ille et tunc se posse pronuntiat.5 Cui Sacerdos: Fac ut libet, nam quod volueris non explebis.6 Ille quoque negligens mandatum Pontificis abiit, et tam deformiter cecinit, ut ab omnibus irrideretur.7 Adveniente autem alia Dominica, dicente saepedicto Pontifice missas, iussit eum abire: Nunc, inquit, in nomine Domini quod volueris explicabis.8 Quod cum fecisset, in tantum vox eius praeclara facta est, ut ab omnibus laudaretur.9 O beatum virum! cui talis gratia concessa est, ut sicut animae, ita et cum eo voces hominum sub eius potestate consisterent, quas et cum voluit cantu prohibuit, et cantare permisit.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.38 bnf1712.127 bnf2204.137