monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 4
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 6, III. <<< >>> V.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 6, IV.
1 Iam vero assumpto episcopatu, tanta humilitate tantaque charitate cum omnibus usus est, ut ab omnibus diligeretur.2 Patientiam vero ultra huminum morem habens, ita ut, si dici fas est, Moysi compararetur ad diversas iniurias sustinendas.3 Unde factum est ut a presbytero suo in convivio percussus in capite, ita se quietum reddiderit, ut nec sermonem quidem asperum respondisset; sed omnia quae ei accidebant patienter ferens, in Dei hoc arbitrio, a quo se petebat enutriri, iactabat.4 Nam et Evodius quidam ex senatoribus presbyter, cum in convivio ecclesiae eum multis calumniis atque conviciis lacessisset, consurgens Sacerdos loca basilicarum sanctarum circuibat: tamen cum hoc Evodio fuisset perlatum, post eum cursu veloci dirigens, et se ante pedes eius in ipsa platea prosternens, veniam petiit, deprecans ut eum oratio eius cum omnipotente Iudice non fuscaret.5 At ille benigne eum colligens, cuncta quae locutus fuerat clementer indulsit, eum arguens ne haec ultra contra sacerdotes Domini auderet appetere, quia ipse episcopatum nunquam promereretur accipere.6 Quod postea probavit eventus.7 Nam cum in Gabalitano ad episcopatum iam electus, iam in cathedra positus, iam cuncta parata essent ut benediceretur episcopus, ita subito contra eum omnis populus consurrexit, ut vix vivus posset evadere; qui postea presbyter transiit.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.37 bnf1712.127 bnf2204.137
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik