monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 3
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 6, II. <<<     >>> IV.

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 6, III.

1 Denique cum beatus Quintianus episcopus ab hoc saeculo, iubente Domino, transisset, sanctus Gallus apud urbem Arvernam eo tempore morabatur.2 Cives autem Arverni ad domum Impetrati presbyteri eiusdem avunculi convenerunt, conquerentes de obitu sacerdotis, et qui in eius locum deberet substitui requirentes.3 Quod diutissime pertractantes, regressus est unusquisque ad semetipsum.4 Post quorum discessum sanctus Gallus vocavit unum ex clericis, et irruente in se Spiritu sancto, ait: Quid hi mussitant? quid cursitant? quid retractant? Vacuum est, inquit, opus eorum, ego ero episcopus, mihi Dominus hunc honorem largiri dignabitur: tu vero cum me redire de praesentia regis audieris, accipe equum decessoris mei stratum, et egrediens te in obviam exhibe mihi.5 Quod si audire despexeris, cave ne te in posterum poeniteat.6 Cumque haec loqueretur, super lectulum decumbebat.7 Tunc iratus contra eum clericus, cum multa exprobraret, elisum super spondam lecti latus eius laesit, turbidusque discessit.8 Quo discedente, ait Impetratus presbyter ad beatum Gallum: Audi, fili, consilium meum.9 Noli penitus retardare, sed vade ad regem, et nuntia ei quae hic contigerint; et si ei inspirat.10 Dominus ut tibi hoc sacerdotium largiatur, magnas Deo referemus gratias; sin aliud, vel ei qui ordinatus fuerit commendaberis.11 Ille vero abiens, quae de beato Quintiano contigerant regi nuntiavit.12 Tunc etiam et Aprunculus Treverorum episcopus transiit; congregatique clerici civitatis illius ad Theodericum regem, sanctum Gallum petebant episcopum.13 Quibus ille ait: Abscedite, et alium requirite, Gallum enim diaconem alibi habeo destinatum.14 Tunc eligentes sanctum Nicetium episcopum acceperunt: Arverni vero clerici cum consensu insipientium facto, et multis muneribus, ad regem venerunt.15 Iam tunc germen illud iniquum coeperat fructificare [Ed., pullulare], ut sacerdotium aut venderetur a regibus, aut compararetur a clericis.16 Tunc ii audiunt a rege, quod sanctum Gallum habituri essent episcopum.17 Quem presbyterum ordinatum iussit rex ut, datis de publico expensis, cives invitarentur ad epulum, et laetarentur ob honorem Galli futuri episcopi.18 Quod ita factum est.19 Nam referre erat solitus non amplius donasse se pro episcopatu quam unum triantem coquo qui servivit ad prandium.20 Post haec rex, datis ad solatium eius duobus episcopis, Arvernis eum direxit: clericus vero ille qui super spondam lecti latus eius illiserat, Viventius nomine, ad occursum Pontificis secundum verbum illius properat, non sine magno pudore, et se, simulque equum quem iusserat repraesentat.21 Ingressisque utrisque in balneum, dolorem lateris, quem ab impulsu superbiae eius clerici incurrerat, clementer improperat, magnam ex hoc ei ingerens verecundiam, non cum ira, sed tantum ioco spiritali delectatus.22 Igitur exinde cum multo psallentio in civitatem suscipitur, et in sua ecclesia episcopus ordinatur.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.35 bnf1712.126 bnf2204.136

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik