monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 2
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 6, I. <<<     >>> III.

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 6, II.

1 Tunc abbas ista nuntiis referentibus discens, puerum clericum fecit: erat autem egregiae castitatis, et tanquam senior, nihil perverse appetens, a iocis se etiam iuvenilibus cohibebat, habens mirae dulcedinis vocem cum modulatione suavi, lectioni incumbens assidue, delectans ieiuniis, et abstinens se multum a cibis.2 Quem cum beatus Quintianus episcopus ad idem monasterium veniens cantantem audisset, non eum permisit ultra illuc retineri, sed secum ad civitatem adduxit, et ut coelestis pater in dulcedine spiritali nutrivit.3 Cumque defuncto patre vox eius magis ac magis die adveniente componeretur [Mss. duo, componeret], atque idem in populis maximum haberet amorem, nuntiaverunt haec Theoderico regi, quem dicto citius arcessitum tanta dilectione excoluit, ut eum proprio filio plus amaret: a regina autem eius simili amore diligebatur, non solum pro honestate vocis, sed etiam pro castimonia corporis.4 Nam tunc Theodericus rex ex civibus Arvernis clericos multos abduxit, quos Trevericae ecclesiae ad reddendum famulatum Domino iussit assistere; beatum vero Gallum a se nequaquam passus est separari: unde factum est ut eunte rege in Agrippinam urbem, et ipse abiret simul.5 Erat autem ibi fanum quoddam diversis ornamentis refertum, in quo barbaries proxima [Ed., opima] libamina exhibens, usque ad vomitum cibo potuque replebatur: ibi et simulacra ut deum adorans, membra secundum quod unumquemque dolor attigisset, sculpebat in ligno.6 Quod ubi sanctus Gallus audivit, statim illuc cum uno tantum clerico properat, accensoque igne, cum nullus ex stultis paganis adesset, ad fanum applicat ac succendit.7 At illi videntes fumum delubri ad coelum usque conscendere, auctorem incendii quaerunt, inventumque evaginatis gladiis prosequuntur.8 Ille vero in fugam versus, aulae se regiae condidit.9 Verum postquam rex quae acta fuerant, paganis minantibus, recognovit, blandis eos sermonibus lenivit, et sic eorum furorem improbum mitigavit.10 Referre enim saepe erat solitus Vir beatus haec cum lacrymis, et dicebat: Vae mihi qui non perstiti ut in hac causa finirer.11 Fungebatur eo tempore diaconatus officio.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.34 bnf1712.126 bnf2204.136

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik