monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 6, . . . <<< >>> II.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 6, I.
1 Sanctus denique Gallus (An. 554, 1 Iul.) ab adolescentia sua devotus Deo esse coepit, diligensque ex tota anima Dominum, et ea quae Deo dilecta esse noverat diligebat.2 Pater eius nomine Georgius, mater vero Leocadia a stirpe Vectii Epagati descendens, quem Lugduni passum Eusebii testatur Historia, qui ita de primoribus senatoribus fuerunt, ut in Galliis nihil inveniatur esse generosius atque nobilius.3 Cumque ei pater cuiusdam senatoris filiam quaerere vellet, ille assumpto secum uno puerulo monasterium Cromonense expetiit, sexto situm ab Arverna urbe milliario, suppliciter abbatem exorans ut sibi comam capitis tondere dignaretus.4 At ille videns prudentiam atque elegantiam pueri, nomen inquirit, interrogat genus et patriam.5 Ille vero Gallum se vocitari pronuntiat, civem Arvernum, Georgii filium senatoris.6 Quem abbas ut cognovit de prima progenie esse progenitum, ait: Bene desideras, fili, sed primum oportet haec in patris tui deferri notitiam; et si hoc ille voluerit, faciam quae deposcis.7 Denique abbas pro hac causa nuntios mittit ad patrem, interrogantes quid de puero observari iuberet.8 At ille parumper contristatus, ait: Primogenitus, inquit, erat mihi, et ideo eum volui coniugio copulare; sed si eum Dominus ad suum dignatur ascire servitium, illius magis quam nostra voluntas fiat.9 Et adiecit: Quidquid vobis infans, Deo inspirante, suggesserit, adimplete.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.33 bnf1712.125 bnf2204.135
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik