monumenta.ch > Gregorius Turonensis > . . .
>>> Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 6, I.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 6, . . .
1 Nobilitatis mundanae fastigium semper inhiat cupiditatibus, gaudet honoribus, inflatur occursibus, litibus forum pulsat, rapinis pascitur, calumniis delectatur, rubiginosi auri talenta desiderat; et dum parva possidere videtur, ut agglomeret plurima magis accenditur, ingeritque ei congeries auri sitim arduam possidendi, sicut Prudentius ait: Auri namque fames procedit maior ab auro.
2 Unde fit ut dum gaudet pompis saeculi et vanis honoribus oblectari, nihil ei de mansuris dignitatibus in memoriam revocetur: nec respicit ad ea quae non videntur, dummodo illa quibus satiari animum putat, importune possideat.3 Sed sunt qui se de his nexibus, tanquam aves de muscipulis evolantes, et ad altiora tendentes, mentis alacrioris ingenio absolverunt, ac relictis exosisque terrenis facultatibus, totis se viribus ad illa quae sunt coelestia aptaverunt.4 Sicut sanctus Gallus incola Arvernae urbis, quem a Dei cultu abstrahere non potuit, nec splendor generis, nec celsitudo senatorii ordinis, nec opulentia facultatis; quem separare a Dei amore non potuit, nec dilectio patris, non matris blanditiae, non amor nutricum, non obsecundatio baiulorum: sed his omnibus pro nihilo ductis, et tanquam stercora exosis, Dei se dilectioni, Dei se officio vovens, monasteriali se districtioni subegit.5 Sciebat enim iuvenilis fervoris flammas non aliter posse devincere, nisi censurae canonicae et disciplinae severissimae subderetur.6 Sciebat enim se ab humilitate saeculi ad altiora sublevaturum, et per patientiam tolerationis ad illam excelsi apicis gloriam evecturum, quod postea probavit eventus.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.32 bnf1712.125 bnf2204.135
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik