monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 3
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 5, II. <<<
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 5, III.
1 Nec hoc praeterire volui quod eum diabolus diversis machinis conatus illudere, cum videret se nihil ei posse nocere, visibilibus illum praeliis est aggressus.2 Nam nocte quadam dum se sopori dedisset, subito expergefactus vidit cellulam suam quasi incendio concremari; exsurgensque perterritus ostium petiit.3 Quod cum reserare nequiret, in oratione prosternitur, ac signum salutare coram se et circum se faciens, protinus phantasia flammarum quae apparuerat evanuit, cognovitque hoc diaboli fuisse fallaciam.4 Idque statim revelatum est beato Protasio, qui tunc apud Canbidobrense monasterium habebatur reclusus, qui cum summa festinatione monachum ex cellula sua ad fratrem dirigens, hortatus est, dicens: Oportet te, dilectissime frater, insidiis diaboli resistere viriliter, et nihil de illius dolositate pavescere, sed omnia quae intulerit oratione assidua, ac signo crucis e contra opposito evincere, quia talibus semper tentationibus servos Dei nititur expugnare.5 Senuit autem Vir beatus, et, impleto boni operis cursu, migravit ad Dominum, cuius nunc tumulus saepius divinis glorificatur virtutibus.6 Haec tantum de sancto Viro cognovimus, non diiudicantes alios qui maiora de eo cognoverunt, si voluerint aliqua in eius laudem conscribere.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.31 bnf1712.125 bnf2204.135