monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 2
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 5, I. <<< >>> III.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 5, II.
1 His diebus Theodericus ingressus Arvernum terminum (An. 525), omnia exterminabat, cuncta devastabat.2 Cumque in Arthonensis vici pratis castra metasset, antedictus senex ad occursum eius properat, quasi pro populo rogaturus: ingressusque castra mane, rege adhuc in tentoriis dormiente, Sigivaldi papilionem, qui tunc primus cum eo habebatur aggressus est: et dum de hac captivitate conqueritur, Sigivaldus ut, ablutis aqua manibus, merum dignaretur accipere deprecatur, dicens: Magnum mihi hodie gaudium commodumque divina pietas praestat, si infra tentorii mei septa, facta oratione, potum dignaris accipere.3 Audierat enim famam sanctitatis eius, idcirco et honorem ei pro Dei reverentia impendebat.4 Quod ille diversis modis excusans, asserebat hoc non posse fieri: Quia, inquit, nec hora debita esset, nec regi dignum praebuisset occursum, et, quod his omnibus potius erat, nec dum adhuc Domino psalmorum decantationem debitam exsolvisset.5 Sed his sepositis vi eum compulit, allatumque vasculum quo potio tenebatur, rogat ut eum Sanctus imposita prius manu sanctificaret.6 Qui elevata dextera cum signum crucis imposuisset, vasculum scinditur medium, ac vinum quod infra tenebatur, cum immenso serpente terrae diffunditur.7 Quod cernentes qui aderant, metu exterriti ad pedes beati Viri decidunt, lambunt vestigia, osculantur et plantas: mirantur omnes virtutem senis, mirantur et se ab iniqui anguis viru divinitus fuisse salvatos.8 Ad istud miraculum concurrit omnis exercitus, vallat multitudo omnis beatum Virum, cupiens eius fimbrias manu tangere, etsi osculo honorare non potuit: et rex exsilit de stratu suo, accurritque ad beati Confessoris adventum, illoque tacente, cunctos quos repetebat captivos absolvit, et reliquos deinceps ut voluit, sic recepit.9 Duplex ibi beneficium Domino cooperante largitus, et illos a morte eruit, et hos a iugo captivitatis exemit.10 Vere, ut ego credo, et fides mea est, quia constat ab hoc periculo salvatos quasi suscitatos a mortuis.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.30 bnf1712.124 bnf2204.134
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik