monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 5, . . . <<< >>> II.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 5, I.
1 Beatissimus igitur Portianus (An. 527, 24 Nov.) ab ineunte aetate Deum quaerere coeli semper, etiam inter terrena servitia, conabatur.2 Sic enim servus fertur fuisse cuiusdam barbari, iisque cum plerumque ad monasterium confugeret, ut eum domino suo abbas redderet excusatum: ad extremum fugiens, dominus eius de vestigio sequitur, et abbatem calumniari coepit, reputans quod ipse eum seduceret ne sibi suus famulus deserviret.3 Cumque de consuetudine ut eum redderet calumniando abbatem insisteret, dicit abbas Portiano: Quid vis ut faciam? Et ille: Redde, inquit, me excusatum.4 Cumque excusatus redditus fuisset, et dominus eius reducere eum domum vellet, ita caecatus est, ut nihil penitus posset agnoscere.5 Cernens autem se gravibus doloribus affici, abbatem vocat, dicens: Supplica, quaeso, pro me Dominum, et accipe hunc servum ad eius cultum; forsitan promerebor recipere lumen amissum.6 Tunc abbas vocatum Beatum ait: Impone, quaeso, manus tuas super oculos eius.7 Cumque ille refutaret, tandem abbatis devictus precibus, super oculos domini sui signum beatae crucis imposuit: statimque, disrupta caligine, et sedato dolore, pristinae redditus est sanitati.8 At vero exin beatus Portianus clericus factus tanto virtutis cumulo est praelatus, ut decedente abbate ipse succederet.9 Qui fertur aestivo tempore, cum ardor solis vi caloris sui cuncta consumeret, et etiam corpora, quae robustiora potu ciboque erant, ab aestu defatigaret; hic ieiuniis post perditum omnem ab ore humorem, salem aestuans ruminabat, ex quo iterum assumpto liquore arentes gengivas parumper inficeret.10 Quae res, quanquam palatum aridum humectaret, tamen maius tormentum addita corporis siti praestabat.11 Sal enim, ut nulli occulitur, magis ardorem sitis concitat quam exstinguat, sed hic, tribuente Domino, arcebatur ab eo.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.29 bnf1712.124 bnf2204.134
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik