monumenta.ch > Gregorius Turonensis > . . .
>>> Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 5, I.

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 5, . . .

1 Quanta omnipotens Deus suo dicatis nomine indulgeat, quantaque eisdem pro fideli servitio benignitatis ope compenset! Magna quidem se pollicetur redditurum in coelo, sed quae accepturi sunt plerumque hoc declarat in saeculo.2 Nam saepius de servis liberos, de liberis efficit gloriosos, iuxta illud Psalmographi dictum: Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem: ut collocet eum cum principibus populi sui (Ps. CXII, 7, 8).3 De hoc et Anna Helcanae ait: Saturati prius pro pane se locaverunt, et famelici saturati sunt (I Reg. II, 5).4 Ex hoc et ipsa Redemptoris nostri genitrix virgo Maria dicebat: Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles (Luc. I, 52).5 Sic et ipse Dominus in Evangelio ait: Erunt primi novissimi, et novissimi primi (Matth. XX, 16).6 Micet ergo amore suo divina misericordia super inopes, ut de parvis magnos statuat, ac de infirmis Unigeniti sui faciat cohaeredes.7 Praefecit enim de hac mundana egestate in coelo, quo scandere non potuit terrenum imperium; ut accedat illuc rusticus, quo accedere non meruit purpuratus.8 Sic nunc de beato Portiano abbate, quem non modo de onere mundani servitii eruit, verum etiam magnis virtutibus sublimavit, atque post mundum [Ed., motum] et pressuras saeculi in requie aeterna constituit, locavitque eum inter angelorum choros, de quibus expulsus est dominus ille terrenus.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.28 bnf1712.124 bnf2204.133

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik