monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 5
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 4, IV. <<<    

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 4, V.

1 Senuit autem Sacerdos Dei, et in tantum aetate provectus est, ut sputum oris in terram proiicere non valeret: sed adhibito labiis truchione in eum salivas oris exponeret.2 Non caligavit oculus eius, nec immutatum est cor a viis Dei: non seposuit vultum pauperis, nec metuit personam potentis; sed una eademque ei fuit in omnibus sancta libertas, ut ita susciperet penulam pauperis, ac si veneraretur togam inclyti senatoris.3 Obiit autem perfectus in sanctitate, et sepultus est in basilica sancti Stephani ad laevam altaris, ad cuius nunc tumulum plerumque quartanorum febris, melancholia compressa, restinguitur.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.28 bnf1712.124 bnf2204.133