monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 4
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 4, III. <<< >>> V.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 4, IV.
1 In ecclesiasticis vero scripturis eruditus est habitus hic sacerdos; sed et in eleemosynis magnificus fuit.2 Nam cum pauperem quempiam clamare cerneret, aiebat: Succurrite, quaeso, succurrite, et pauperi victus necessaria ministrate.3 Ignari enim estis, o desides, et forsitan ipse est qui se per evangelicae lectionis seriem reficiendum in pauperibus minimis esse mandavit (Matth. XXV, 40).4 Eiiciebat autem et daemonia se confitentia.5 In monasterium autem Canbidobrinse veniens, cum energumenum quemdam reperisset atrocius debacchantem, misit presbyteros ut ei manus imponerent: sed cum eorum exorcizatione larva non fuisset expulsa, Sanctus Dei cominus appropinquans, et immissis in os eius digitis, personam reddidit absolutam.6 Multa et alia miracula Vir beatus operatus est, et oratione facta, saepius quae petisset ad Dominum obtinebat.7 Porro in Arverno quodam tempore cum magna siccitas consumeret arva, et arentibus herbis nulla penitus iumentis pabula remanerent, et Sanctus Dei rogationes illas, quae ante ascensionem dominicam aguntur devotissime celebraret; die tertia cum iam portae civitatis appropinquarent, suggerunt ei ut ipse antiphonam dignaretur imponere, dicentes: Si tu, beate Pontifex, devote antiphonam imposueris, confidimus de sanctitate tua, quod protinus nobis Dominus pluviam dignabitur benigna pietate largiri.8 At ille prostratus super cilicium suum, in ipsa platea diutissime cum fletu oravit.9 Exsurgens autem antiphonam quam petebant, ut virtus fuit, imposuit: verba autem eius ex illa Salomonicae orationis edita haec erant: Si clauso coelo pluviae non fuerint propter peccata populi, et conversi deprecati fuerint faciem tuam; exaudi, Domine, et dimitte peccata populi tui, et da pluviam terrae, quam dedisti populo tuo ad possidendum (II Paral. VI, 26, 27).10 Cumque psallere devotissime coepissent, penetravit excelsae potentiae aures humilis oratio Confessoris; et ecce contenebratum est coelum, ac nubibus obtectum; et priusquam portam urbis attingerent, descendit pluvia vehemens super universam terram illam, ita ut omnes mirarentur, ac dicerent ad preces hoc beati Viri fuisse largitum.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.27 bnf1712.123 bnf2204.133
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik