monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 3
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 4, II. <<< >>> IV.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 4, III.
1 Post peractam igitur stragem cladis Arvernae, Hortensius, unus ex senatoribus, comitatum urbis illius agens, quemdam de parentibus Sancti, id est Honoratum nomine, in urbis platea nequiter retineri iussit.2 Quod celeriter beato Viro nuntiatum est.3 At ille per amicos suos coepit rogare, ut eum data audientia absolvi iuberet.4 Quod ille nullatenus praestitit.5 Tunc beatus senex deferri se in plateam qua ille tenebatur iubet: allatus autem rogabat milites ut eum dimitterent.6 Illi vero timentes, obedire ausi non sunt Pontifici.7 Et Sacerdos: Ad domum, inquit, Hortensii me velociter deportate.8 Erat enim senex valde, et propriis pedibus abire non poterat.9 Deferentes autem eum in domum Hortensii ministri eius, excutiens in eam pulverem calciamenti sui, ait: Maledicta sit domus haec, et maledicti habitatores eius in sempiternum, fiatque deserta, et non sit qui inhabitet in ea.10 Et dixit omnis populus: Amen.11 Et adiecit: Quaeso, Domine, nunquam de hac generatione provehatur quisquam ad episcopale sacerdotium, qui episcopum non obaudit.12 Egresso autem ex ea Sacerdote, protinus omnes familiae, quae in domo illa erant, a febre corripiuntur, et parumper ingemiscentes spiritum exhalabant.13 Quod cum iam die tertia ageretur, videns Hortensius sibi nihil de suis servientibus reservari, timens ne etiam et ipse pariter interiret, ad sanctum Virum moestus ingreditur, proiectusque ad pedes eius cum lacrymis veniam rogat.14 Quam ille benignissime indulgens, benedictam aquam domui transmisit, illaque per parietes respersa, omnis aegritudo protinus est depulsa, magnaque ibi virtus apparuit; nam et qui incurrerant sanati sunt, et qui sani [Al., sanati] erant ultra non incurrerunt.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.26 bnf1712.123 bnf2204.132
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik