monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 2
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 4, I. <<<     >>> III.

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 4, II.

1 Erat enim Vir beatus in oratione assiduus, et in tantum amator populi sui, ut adveniente Theoderico, ac vallante cum exercitu urbem, Sanctus Dei muros eius per noctem psallendo circuiret, et ut regioni vel populo Dominus velociter succurrere dignaretur, afflictus in ieiuniis atque vigiliis instanter orabat.2 Porro Theodericus rex cum cogitaret etiam muros urbis evertere (An. 525), mollivit eum misericordia Domini, et oratio sacerdotis sui, quem in exsilium retrudere cogitabat.3 Nam nocte pavore perterritus de stratu suo exsilit, ac solus per viam publicam fugere nititur.4 Perdiderat enim sensum, nesciens quid ageret.5 Quod animadvertentes sui, eumque retinere conantes, vix potuerunt, cohortantes ut se signo salutari muniret.6 Tunc Hilpingus dux eius accedens propius ad regem, ait: Audi, gloriosissime rex, consilium parvitatis meae.7 Ecce muri civitatis istius fortissimi sunt, eamque propugnacula ingentia vallant.8 Quod ut plenius magnificentia vestra cognoscat, de sanctis quorum basilicae muros urbis ambiunt haec loquor, sed antistes loci illius magnus apud Deum habetur.9 Noli facere quod cogitas; noli episcopo iniuriam inferre, aut urbem evertere.10 Cuius consilium rex clementer accipiens, praeceptum posuit ne ullus ab octavo urbis milliario laederetur.11 Quod obtentu Sacerdotis praestitum nullus ambigat.12 Tunc et Proculus ille presbyter, irruptis Lovolautrensis castri muris, ab ingredientibus hostibus ante ipsum ecclesiae altare gladiorum ictibus in frusta discerptus est, reddiditque illi Dominus, sicut Sacerdos cantare consueverat, secundum opera sua.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.25 bnf1712.122 bnf2204.132

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik