monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 4, . . . <<<     >>> II.

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 4, I.

1 Igitur beatissimus Quintianus, Afer natione (An. 527, 13 Nov.), et ut quidam volunt, nepos Fausti episcopi, qui genitricem suam suscitasse perhibetur, sanctitate praeditus, virtutum dote fulgidus, charitatis igniculo fervidus, castitatis flore praecipuus, ad episcopatum Rutenae ecclesiae eligitur, expetitur, ordinatur.2 In quo episcopatu ampliatis adhuc virtutibus, cum in Dei semper operibus cresceret, auctam beati Amantii antistitis basilicam, sanctum corpus in antea transtulit; sed non fuit Sancto acceptabile hoc opus.3 Unde factum est ut per visum apparens diceret ei: Quia ausu temerario artus in pace quiescentes visus es amovisse, ecce ego removebo te ab hac urbe, et eris exsul in regione altera; verumtamen non privaberis ab honore quo frueris.4 Non post multum vero tempus, orto inter cives et episcopum scandalo, Gothos qui tunc in antedicta urbe morabantur suspicio attigit, quod se vellet episcopus Francorum ditionibus subdere, consilioque accepto, cogitaverunt eum perfodere gladio.5 Quod cum viro sancto nuntiatum fuisset, de nocte consurgens, cum fidelissimis ministris suis ab urbe illa egrediens, Arvernis advenit; ibique a sancto Eufrasio episcopo, qui Aprunculo quondam antistiti successerat, receptus est, largitisque ei tam domibus quam agris et vineis, vel ille, vel qui Lugdunensi urbi praeerat, summa eum diligentia excolebant.6 Erat enim iam senex, et verus Dei cultor.7 Decedente autem ab hoc mundo sancto Eufrasio, Apollinaris, tribus mensibus sacerdotio subministrato, migravit.8 Cum autem haec Theoderico regi nuntiata fuissent, iussit inibi sanctum Quintianum constitui, et omnem ei potestatem tradi ecclesiae, dicens: Hic ob nostri amoris zelum ab urbe sua eiectus est.9 Denique cum sanctus Quintianus in antedicta urbe potiretur episcopatu, Proculus quidam, ex aerario presbyter ordinatus, multas ei iniurias intulit, omnemque potestatem illi de rebus ecclesiae auferens, vix ei quotidianum satis tenuem victum ministrari praecepit: sed per eius orationem a civibus correptus prudentioribus, restituta omni potestate, se ab eius removit insidiis.10 Antedictus tamen sacerdos non immemor iniuriae, sicut quondam Paulus apostolus de Alexandro (II Tim. IV, 14), ita et hic de Proculo decantabat, dicens: Proculus aerarius multa mala mihi fecit, reddet illi Dominus secundum opera sua.11 Quod in posterum ei evenisse manifestum est.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.24 bnf1712.122 bnf2204.132

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik